Général
-
Célestin V (1294)
-
Ei committit administrationem Lugdunen. Archiepiscopatus a vicinorum potentia dilacerati. ex Vat. Reg. epist. 13. apud Raynaldum ad hunc ann. n. 15.
-
Anno 1294. die 7. Octobr.
-
1294
-
CÆLESTINUS &c.
Dilecto filio Ludovicoa nato charissimi in Christo filii Caroli Siciliæ Regis illustris Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Attendentes claritatem excellentis generis, eminentiam luminosæ scientiæ, venustatem morum, & multiplicia dona virtutum, quibus clarere dignosceris, depressum quoque, ac laceratum statum Majoris Ecclesiæ Lugdunensis, quæ per vicinorum potentum injurias, & pressuras gravem diminutionem suorum jurium, & facultatum amaris fletibus ingemiscit, quòdque per tui, tuorumque favoris auxilium Ecclesia ipsa concedente Domino reparabit prætacta diminutionis incommoda, & votiva recipiet restitutionis augmenta &c.b Datum in Monasterio S. Spiritus prope Sulmonem Nonis Octobris, Pontificatus nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°V., pp.331-333
-
(a) Ludovico: ut in sequenti epistola.
-
(b) Augmenta &c.: Reliqua non exscripsit Raynaldus; quare uti fine caret, ita principio carere creditur epistola.
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154932 (bullarium-franciscanum-3019), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154932 (mise à jour : 26/01/2021).