Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Similis Indulgentia in præcipuis B. Mariæ Virginis, & SS. Francisci, & Antonii Confessoris &c. per eadem verba, & per litteras Idibus Februarii datas tribuitur visitantibus Ecclesias prædictorum FF. Ord. Minorum Terracinen.1 & de Piperno2 ejusdem Terracin. Diœc. 3 necnon de Nympha4 Velitren. Diœc. 5 additis tamen diebus festis S. Pancratii M. & Ss. Jo. Baptistæ & Evang. ac eorum octavis. ex Reges. Vat. epist. 752. n. 9. & seqq. anni 4.
-
Anno 1292. die 13. Febr.
-
1292
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DCV., pp.320-321
-
Terracinen.: meliùs Tarracinen. Civitas quæ aliis Anxur in ora Tyrrheni maris, ac finibus Reni Neapolitani, & Campaniæ Romanæ, ditionis tamen Pontificiæ, fere media inter Romam, & Neapolim. Cœnobium verò adhuc pro nostris in dictis Prov. & Custodia positum est in colle extra Urbem, in cujus claustro viget adhuc Malus Assyria Arbor, quæ a S. Patre plantata traditur, ut apud Theulum lib. 6. cap. 2. Appar. Minor. Vide & Vaddingum ad hunc annum n. 34.
1 -
De Piperno: al. Priverno olim Volscorum Urbe in Latio, Incolis Piperno mox Oppido in Monte apud Aufentem fluvium, & paludes Pontinas in Campania Romana e Setia vix 5. mill. in ortum. Extra hoc Oppidum 200. circiter passibus est Conventus pro nostris quintus Custodiæ, ac Provinciæ Romanæ. Ecclesia titulum obtinet S. Laurentii M. Conventus acceptus creditur a S. P. Francisco, cui successit B. Leonardus Fulginas ejus socius. In eo S. Bonaventuram Lectoris munere, & S. Bernardinum Senensem Guardianatus officio functos fuisse communis fert traditio, ut apud cit. Theulum lib. 6. cap. 5. & de eo alia profert Vadd. ad hunc an. n. 34.
2 -
Terracinen. Diœc.: tunc, mox autem a Benedicto XIV. iterum Civitatis nomine Piperni Oppidum donatum est, ac Tarracinensi Ecclesiæ adjunctum.
3 -
De Nympha: Oppido e Vellitris circa 8. mill. in ortum, & 5. circiter e Sermoneta in occasum, in quo Alexander PP. III. consecratus fertur: Inibi ante hæc tempora Conventum, & Ecclesiam sub tit. S. Joannis tenebant Minores Fratres, quam præsenti Indulgentia ditavit Nicolaus IV. ubi permanserunt usque ad annum 1388. quo ob Schisma Clem. VII. Pseudo-Pontificis everso hoc Oppido, ad preces Jacobelli de Cajetanis Sermonetanus Populus ad suum Oppidum evocavit Minores, ipsis de consensu Bonif. PP. IX. per litt. Sacræ Religionis &c. Romæ mense Februario Pontif. sui an. XI. datas Ecclesiam S. Nicolai cum domibus propinquis permittens: Sed quia hæc Parochialis erat Antonius Terracinen. Episcopus sub cujus Diœc. est Sermoneta, curam Animarum & jura Parochialia transtulit ad aliam S. Angeli Ecclesiam, & illam S. Nicolai liberam tribuit Fratribus prædictis per litt. datas Sermonetæ Kal. Julii 1406. Innocentio VII. Summo Pontifice, quæ omnia habet cit. Theulus lib. 6. cap. 6. & ibi adhuc perstant nostri in Prov. ac Cust. prædictis. Hæc translatio ignota fuit Rodulphio, & Vaddingo, qui ad hunc an. n. 35. loquens de hoc Conventu Nymphæ pro hac indulgentia ait: de quo aliud non superest monumentum.
4 -
Velitren. Diœc.: de qua aliàs.
5
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154918 (bullarium-franciscanum-3005), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154918 (mise à jour : 26/01/2021).