« bullarium-franciscanum-2905 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Copiam facit redimendi Decimas de manibus Laicorum usque ad valorem 200. librarum Turonen. cum certa conditione &c. ex Vat. Reg. Pont. ep. 350. an. 4.

  •  
    Anno 1291. die 7. Julii.

  •  
    1291


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilectis in Christo filiabus ... Abbatissæ, & Conventui Monasterii Montis Martiania Ordinis Sanctæ Claræ Aduren. Diœcesisb Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Affectu sunt admittendæ benevolo preces devote petentium, cum sic eis gratia favoris impenditur, quòd alieno juri nulla prorsus injuria irrogatur. Cum itaque, sicut asseritis, facultates Monasterii vestri sint adeo tenues, & exiles, quòd vos non potestis ex eis commode sustentari; Nos pio super hoc vobis compatientes affectu vestris supplicationibus inclinati, redimendi decimas de manibus Laicorum usque ad valorem ducentarum librarum Turonensium in redditibus annuis in Parrochiis alienis, Rectorum Ecclesiarum, in quarum Parrochiis decimæ ipsæ consistunt, & Diœcesanorum earum ad id accedente consensu, auctoritate vobis præsentium concedimus facultatem. Ita tamen, quòd Ecclesiis ipsis eas restituere teneamini, quandocumque vobis ab earum Rectoribus fuerit de redemptionis pretio satisfactum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum apud Urbem veterem Nonis Julii, Pontificatus nostri Anno Quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DV., p.267

  •  
    (a) Montis Martiani: Gallis Mont de Marsan Oppidum in Aquitania ad amnem Midov quinque leucis ab Aturo. De hoc Monasterio fuse agit Dion. Sammart. in sua Gall. Chr. tom. 1. col. 1186. necnon Vaddingus ad an. 1270. n. 40. & 1540. n. 36. ex Gonzaga Monast. 4. Prov. Aquit. antiq.
  •  
    (b) Aduren. Diœc.: rectiùs Aturen. ab Aturo fluvio, quo alluitur, Gallis Aire Episcopalis sub Ausciensi Archiepiscopo.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154818 (bullarium-franciscanum-2905), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154818 (mise à jour : 26/01/2021).