« bullarium-franciscanum-2903 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Eodem modo, sed per litteras datas II. Nonas Julii Pontif. an. quarto Indulgentiam elargitur devote visitantibus certis anni diebus Ecclesias eorumdem Fratrum Minorum de Atrebato1, de Duaco2 Atrebaten. Diœc. & de Valenchenis3 Cameracen. Diœc. in Beatorum Francisci, Antonii, & Claræ festivitatibus, & per octo dies &c. ex epist. 352. Reg. Vat. n. 1. & seqq. anni 4.

  •  
    Anno 1291. die 6. Julii.

  •  
    1291


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°DIII., pp.-267

  •  
    De Atrebato: Civitate a nobis in præc. 3. to. fol. 168. n. (g) memorata, ad quam admissos fuisse Minores an. 1223. testatur Vaddingus ad eum an. n. 29. Ast non 1524. ut ex Locrio exscripsit Gonzaga Conv. 5. Prov. S. Andreæ, sed 1418. eo Conventu ob bellorum discrimina diruto, ad interiora Urbis translati sunt Fratres, ut recte innuit Vaddingus ad illum annum n. 43. Fuit autem hoc Cœnobium caput Custodiæ sui nominis apud sæpe cit. veteres Scriptores nostros.

    1
  •  
    De Duaco: vide notam (d) superioris ep. 143. pag. 91.

    2
  •  
    Et de Valenchenis: Valentiniana, & Valentiana, Gallis Valenciennes nobile est Oppidum, quod Scaldis fluvius alluit, & sex leucis e Cameraco distat. De Minorum autem Conventu agit Vaddingus ad an. 1233. n. 42. fuitque 2. Atrebatensi Custodiæ in præfata Provincia Franciæ quondam pro nostris, nunc verò illum habet Gonzaga 2. loco Prov. S. Andreæ pro suis.

    3

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154816 (bullarium-franciscanum-2903), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154816 (mise à jour : 26/01/2021).