« bullarium-franciscanum-2900 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Subsidia conferentibus pro fabrica novæ Ecclesiæ nostri Conventus Bergomen. Indulgentiam elargitur. ex autographo sub plumbo in Archivo præfati Conventus.

  •  
    Anno 1291. die 30. Junii.

  •  
    1291


  •  

    NICOLAUS &c.

    Universis Christifidelibus per Pergamen. Brixien. & Mediolanen. Civitates, & Diœcesesa constitutis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Quoniam, ut ait Apostolus omnes stabimus ante Tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit, sive malum: oportet nos &c.b Cum igitur dilecti filii ‥ Guardianus, & Conventus Fratrum Minorum Pergamen.c sicut ipsi Nobis significare curarunt, eorum Ecclesiam de novo ædificared incœperint opere sumptuoso, ad quod Fidelium subsidium esse dinoscitur plurimùm opportunum, Universitatem vestram rogamus, monemus, & hortamur in Domino, in remissionem vobis peccaminum injungentes, quatenus de bonis vobis a Deo collatis pias ad hoc eis eleemosynas, & grata caritatis subsidia erogetis, ut per subventionem vestram opus hujusmodi valeat consummari, & vos per hæc, & alia bona, quæ Domino inspirante feceritis, ad æternæ possitis felicitatis gaudia pervenire. Nos enim de Omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus & confessis, qui eis ad hoc manus porrexerint adjutrices, unum annum, & quadraginta dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus: præsentibus post quinquenniume minime valituris, quas mitti per quæstuarios districtiùs inhibemus, eas si secus actum fuerit, carere viribus decernentes. Datum apud Urbem veterem II. Kalendas Julii, Pontificatus nostri Anno Quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°D., pp.-266

  •  
    (a) Diœceses: Bergomensi finitimas.
  •  
    (b) Oportet nos &c.: ut in diplomate 142. hujus Pontif. usque ad vitam æternam.
  •  
    (c) Pergamen.: de quo loco extat & diploma 210. Alexandri IV. anno 1256. 7. Julii in 2. hujus Bullarii tomo relatum.
  •  
    (d) Ecclesiam de novo ædificare: bis enim nostri Locum Bergomi mutarunt, anno 1230. pridie idus Septembris e Monte S. Vigilii Episcopi Tridentini, ubi extra portam Civitatis S. Alexandri nuncupatam S. P. Francisco anno circiter 1218. Locus assignatus asseritur, translati fuerunt ad Ecclesiam & Locum S. Mariæ Charitatis in suburbio Canali, ad ima dicti montis, occasumque Civitatis, ex instrumento apud P. Cælestinum Bergomen. Hist. lib. 12. cap. 4. & Vaddingum ad annum 1230. n. 25. & anno 1277. Nonis Maii a Capitulo Ecclesiæ Majoris translati sunt in Civitatem, viciniamque S. Laurentii ad Arcton urbis, & prope collem arcis, ubi hucusque morantur: Locus verò S. Mariæ Charitatis datus tunc fuit Monialibus S. Claræ ex monumentis dictæ Civitatis, & Cœnobii.
  •  
    (e) Post quinquennium: infra quod spatium censebatur & sacra ædes terminata, & expensæ pro ea factæ persolutæ; non enim hoc anno, sed longe antea incœpta est, & forsan paulò post ann. 1277.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154813 (bullarium-franciscanum-2900), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154813 (mise à jour : 26/01/2021).