Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
-
Anno 1291. die ....
-
1291
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CDLXXXVI., p.259
-
De Castro Civitellæ: Plura Cœnobia hujus nominis habent, habueruntque Minores; ex verbis tamen præsentis epistolæ, nempe quòd vocabulo S. Mariæ Magdalenæ gaudeat, Diœcesique Perusinæ subsit, dubio procul hic de Civitella Oppido septem milliaribus e Perusio in Boream, quæ incolis Civitella di Benezone, sermonem esse ostenditur. At Vaddingus non solùm varia Civitellæ loca confundit, unum pro altero usurpans, verùm etiam de isto ad hunc annum n. 58. verba faciens redarguit Rodulphium, quasi dixisset hanc Ædem an. 1381. fundatam fuisse, cum revera id non proferat, sed tantùm nomen ejus reperiri sub anno 1365. in Tabulario Universitatis illius, ideoque non negat primæva tempora vidisse. Tandem an. 1653. die 30. Maii ex decreto S. Cong. Ep. & Reg. Urbis suppressa fuit, ejusdem Oppidi Parocho Ecclesia, & Conventu traditis cum onere manutentionis, & piorum legatorum satisfactionis: Redditus verò, possessionesque Monasterio Perusino vulgò le Convertite fuerunt applicatæ hac conditione, ut Conventui nostro Perusino S. Francisci quindecim scutata, & alia vigintiquinque Loco mulierum periclitantium quotannis in perpetuum solvere tenerentur.
1 -
De Monte: Perusino al. in Perusio uti habet Pisanus. Minoriticam hanc Ædem designat Vaddingus ex Gonzaga ad hunc annum n. 59. extra Perusinam Civitatem ad Portam S. Angeli paulò ante constructam. Dici tamen potest eam diu ante an. 1262. fuisse ædificatam, ni a vero absit, quòd illam diu coluerit B. Ægydius Assisias, qui & puteum saluberrimum ibi effecit, & eo anno ad Cælum evolavit ex Rodulphio, non 1282. ut per errorem loco 1262. scripsit Pisanus lib. 1. Conf. 8. Hunc autem Locum inhabitarunt quidam de Fraticellorum secta, sed iis expulsis ob causas per Vaddingum ad annum 1374. n. 24. recensitas, traditus fuit F. Paulucio Trincio pro suis, hujusmodi concessionem approbante, & confirmante hujus Provinciæ Ministro anno 1380. non 1535. ut ait Gonzaga Conv. 4. Prov. S. Francisci, quod totum apparet ex ep. ipsius confirmationis apud cit. Annalistam ad eum annum n. 29.
2 -
Perusin. Diœc.: de qua Civitate aliàs dictum est.
3
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154799 (bullarium-franciscanum-2886), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154799 (mise à jour : 26/01/2021).