Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Adeuntes quoque orationis ergo ad Ecclesiam S. Mariæ Magd. Prægii1 Perusin. Diœcesis similem adipiscuntur Indulgentiam, quam illis Pontifex elargitus est per litteras incipientes: Licet is &c.2 datas apud Urbem veterem XII. Kalendas Julii Pontificatus an. 4. uti. ex cit. Vat. Reg. ep. 299. num. 20. anni 4. teste & Vaddingo ad hunc an. n. 59.
-
Anno 1291. die 20. Iunii.
-
1291
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CDLXXXIV., pp.-259
-
Prægii: Cœnobium sub tit. S. Mariæ Magdalenæ nominat Rodulphius in vico Collicelli, ac Diœcesi Amerina, & aliud sub nomine Castri Prædii recenset in Diœcesi Perusina; unum tamen idemque esse tum ex hac epistola, tum ex superiùs memoratis Archivis Romanis, generali nempe Ordinis, & S. Congr. Ep. & Regul. animadvertimus, minime in Amerina, bene tamen in Perusina Diœcesi, e qua Civitate decem tantùm mill. abest in Oppidulo sui nominis ab Ordinis prima ætate fundatum, cum inibi ex præcitatis Archivis Saxum adesse tradatur, super quod S. Pater quievisse dicitur, & communiter Saxum S. Franc. in hodiernam diem appelletur, & de eo sæpe cit. veteres Scriptores nostri in Custodia Perusina, & Prov. Umbriæ; Ecclesia verò consecrata fuit an. 1417. teste Vaddingo ad annum 1381. n. 5. Cum autem Oppidum istud elapso sæculo per Florentinos destructum fuerit, Minoritica familia, deficiente victu, inde sponte recessit, & ex dictæ S. Cong. Ep. & Regul. decreto sub die 30. Maii 1653. Conventus ipse, & Ecclesia cum quibusdam terris concessi fuerunt Hospitali cum onere unius Sacri in quolibet die festo; cetera verò bona Paræciæ S. Silvestri de Arcella illi loco contiguæ applicata fuere.
1 -
Licet is &c.: ut supra pag. 68. ep. 99. die 28. Martii an. 1289. data, mutato Conventus nomine, & addito festo Dedicationis Ecclesiæ ipsius, necnon festo S. Mariæ Magdalenæ, in cujus honorem Ecclesia ipsa dicitur esse constructa.
2
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154797 (bullarium-franciscanum-2884), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154797 (mise à jour : 26/01/2021).