« bullarium-franciscanum-2882 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Indulgentia pro euntibus devotionis gratiâ ad Ecclesias FF. Min. Montis-Regalis1Reatin. Diœcesis 2 in singulis Beatæ M. V. & Dedicationis ipsius Ecclesiæ festivitatibus, & per eorum Octavas, necnon Cameracen.3 & de Insulis4 Tornacen. Diœcesis 5 in præcipuis ejusdem B. M. V. & Sanctorum Francisci, Antonii, & Claræ festivitatibus, eorumque Octavis per litteras incip. Vitæ perennis gloria &c.6 datas apud Urbem veterem Idibus Junii, Pontificatus anno 4. ex Vatic. Reg. Pontif. ep. 272. n. 15. & 311. n. 2. & 3. anni 4.

  •  
    Anno 1291. die 13. Iunii.

  •  
    1291


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CDLXXXII., p.258

  •  
    Montis Regalis: Oppidi e Civitate-Regali 10. mill. in Austrum. Ex scriptis Archivi Rom. S. Cong. Ep. & Reg. colligimus, reperiri eo in Oppido sculptum lapidem, per quem in ejusmet Oppidi fundatione ante an. 1250. hujus quoque Cœnobii erectionem ad quorundum Monachorum nigrorum usum (forsan Benedictionorum) Communitatem Loci ipsius procurasse dignoscimus, cujus stemmata pluribus in locis apparere dicuntur: Vigesimum verò post annum ad Minores Fratres devenit, ut citata præfati Archivi scripta testantur; quidquid in contrarium dicant Vaddingus, ac Rodulphius, quorum ultimus illud a Capitulo S. Jo: Laterani nos accepisse tradit, pro cujus rei dilucidatione sciendum oportet, quòd anno 1561. die 6. Aprilis cum quædam Sæcularis Sodalitas in eo Castro diminuta fuisset, & ædicula, quam ipsa tenebat sub vocabulo S. Maria di Piazza, ad prædictum Capitulum devenisset, hanc Canonici nobis tradidere colendam, ipsiusque concessionis monumentum extat in Archivo generali Ordinis nostri: Mirum tamen cur de hoc Cœnobio nullum verbum faciat Vaticanus MSS. Jordani codex, cum ipsius existentia ad hunc annum certe pateat per hanc indulgentiam; forsan post annum 1291. corruit aut illorum temporum calamitatibus, vel incendio, sive terremotu, aut bellorum incursione, ut de pluribus aliis legimus, & post annum 1340. quo cit. Jordanus scribebat, reædificatus fuit, & adhuc a nostris colitur, estque primus Custodiæ Regni in Provincia Romana.

    1
  •  
    Reatin. Diœc.: de hac Civitate supra pag. 98. (k).

    2
  •  
    Cameracen.: Civitatis, & Conv. Ordinis Minorum meminimus supra pluries.

    3
  •  
    De Insulis: Insula, Belgis Ryssel, Gallis L’Isle, Italis verò L’Illa in Belgio, ac Flandria Gallicana ad amnem Deule e Tornaco sex leucis in Occasum. Fuit hic Conventus pro nostris in Provincia Franciæ, & Custodia Atrebaten. Jordano, Pisano, ac Rodulphio testibus; nunc verò illum habet Gonzaga in Provincia S. Andreæ Conv. 6. & ex eo Vaddingus pluribus in locis Insulensis nomine.

    4
  •  
    Tornacen. Diœc.: ut supra pag. 73. (c) & alibi.

    5
  •  
    Gloria &c.: sicut in epistola 241. hujus Pontificis, mutatis tamen Conventuum nominibus, & diebus indulgentiæ ut supra.

    6

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154795 (bullarium-franciscanum-2882), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154795 (mise à jour : 26/01/2021).