Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Privilegium quoddam Clementis IV. pro Monasterio S. Benedicti in Villa S. Ægidii nullum esse decernit, ejusque usum interdicit, sive verum sit, sive fictum. ex Vat. Reg. Pontif. epist. 712. anno 3.
-
Anno 1291. die 18. Februarii.
-
1291
-
NICOLAUS &c.
Ad perpetuam rei memoriam.
Sunt, qui Christi pauperis verbo, & exemplo vestigia imitantes ejus semitam ambulant, mundi hujus spretis facultatibus in paupertate viventes semetipsos abnegare non pavent, humana vitia comprimunt afflictionibus corporalibus, Fidelium mentes elevant exemplis talibus, illis Dei sapientiam, & virtutem aperiendo eorum doctrinis, & aliàs continuis orationibus, & piis operibus insistendo: Hi profecto Minorum Ordinis Fratres, qui se talibus voluntarie astrinxerunt. Meritò ergo tales sunt specialibus tegendi favoribus, & munificentiis muniendi, cum faciliùs gravamina mundana sentiant jam distracti ab illis, si experiri cogantur eadem iteratò. Sane, sicut accepimus, dudum felicis recordationis Clemens Papa IV. prædecessor noster de Villa Sancti Ægidiia Nemausen. Diœcesisb traxisse originem recognoscens, in qua tam longa, quam ibidem se habuisse dicebat, conversatio, quàm familiaris, & crebra privilegiorum Abbatis, & Conventus Monasterii dictæ Villæ ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Ordinis S. Benedictic, inspectio ignorare non sinebant eundem, quòd ipse Abbas in dicta Villa, & ejus Districtu in Clerum, & populum exercendi Ecclesiasticam censuram habebat, & tam ipse, quàm prædecessores sui ex tunc retroactis temporibus plenariam habuerunt potestatem illo dicto Abbati, suisque successoribus in perpetuum, ac nihilominus exercendi eandem in omnes, qui in dicta Villa, & ejus territorio, seu Districtu deliquerint, seu contraxerint, vel rei ratione in eisdem Villa, seu territorio consistentes ad dicti Abbatis judicium fuerint evocandi, cujuscumque conditionis, aut Religionis, seu Ordinis, vel dignitatis extiterint, Episcopali dumtaxat quoad delicta, & contractus excepta, earumdem litterarum suarum auctoritate concessisse dicitur plenam, & liberam facultatemd. Non obstantibus privilegiis, aut indulgentiis quibuscumque Religionibus, seu personis religiosis, vel sæcularibus ab Apostolica Sede concessis, seu etiam concedendis, cujuscumque conditionis existerent, etiamsi in dictis litteris de ipsis Religionibus, vel Ordinibus, aut personarum nominibus, vel alia qualibet circumstantia, aut ipsorum privilegiorum, seu indulgentiarum tenore, in totum, vel in parte, etiam de verbo ad verbum oporteret fieri mentionem, salva tamen quoad privilegiatos, & exemptos attinet moderatione, seu declaratione fel. record. Innocentii Papæ Quarti prædecessoris nostri, cui dictus prædecessor Clemens superaddere voluit, ut occasione suæ liberalitatis hujusmodi generalis in exemptis, seu privilegiatis personis ad delicta, quæ ad correctionem pertinent regularem, manus suas non porrigerent, ut puta si Prelatis suis non obediverint, si habuerint proprium; si citra raptum, seu violentiam carnis lubricum passi fuerint, quæ cum suis similibus reliquit suis majoribus corrigenda. Verùm quia ‥ Abbase Monasterii supradicti prætextu sui talis indulti Fratres ipsos in dictis Villa, seu territorio, aut Districtu commorantes gravibus injuriis, gravaminibus, & damnis non modicis, molestiis, & vexationibus multiplicibus afficit, & aliàs pluribus modis aggravat, & molestat, Fratres ipsi, præmissis obsequiis debitis ab illis per hoc retracti pluries, & alia interdum experiri coacti, quæ gravissime mentes turbant illorum, & revocant a propositis eorumdem, tollerare talia diutiùs nequeuntes nostrum super hoc auxilium implorarunt; propter quod Nos consideratione adhibita, quod talia inter tales scandala in populo generabant, & magna exinde pericula poterant provenire, illa deliberavimus extirpanda. Dicto Abbatef propter hoc ad nostram præsentiam evocato, sibi, & Fratribus ipsis dilectum filium nostrum J.g Sanctæ Mariæ in Via-lata Diaconum Cardinalem in hac parte concessimus Auditorem, coram quo super hoc aliquandiu dinoscitur fuisse processum. Licèt autem Apostolica Sedes prædictos Fratres consideratione suorum operum, & fructuum ab illis procedentium, ac aliàs diversis rationibus pluribus, privilegiis, & indulgentiis decoravit, per quæ Fratres ipsi a quorumlibet Ordinariorum suorum jurisditionibus se putant exemptos, nihilominus tamen omne dubium super hujusmodi omnibus privilegiis ortum, omnemque dissensionis materiam, rancorem etiam quemlibet de illorum medio amputare, ac præmissa pericula vitare volentes, attendentes etiam, quòd origo, & conversatio hujusmodi dictum prædecessorem Clementem sic munire valide, sicque largiflue, sic insuper honorare dictum Monasterium induxerunt, cum de hujusmodi suo privilegio, de quo ab aliquibus de nostra Curia, sive in Regesto ipsius prædecessoris Clementis, in quo juxta morem Romanorum Pontificum talis privilegii tenor inseri debuerat, solerti super hoc indagatione præmissa non potuerit haberi copia, vel alia memoria inveniri, quòdque Nos, qui Minorum Ordinis existimus professores, religiosos omnes præsertim Fratres eosdem propterea specialiter defensare, & a quibuslibet gravaminibus, & injuriis præservare tenemur, præsentium auctoritate statuimus decernendo, & statuendo decernimus, quòd supradictum ipsius prædecessoris Clementis privilegium rei, vel delicti, qualibet alia causa, sive modo, aut ratione ad memoratos Fratres, vel qui de Ordine ipso deinceps in dicta Villa, sive Territorio, seu Districtu fuerint, & illuc accesserint, seu etiam non ratione moræ ibidem perinde transitum fecerint, nullatenus extendatur; illius vim, & vigorem quemlibet quoad tales juribus penitus vacuantes, dictis Abbati, & Conventui, suisque Successoribus in præfato Monasterio, ejusque personis omnibus, seu alibi quemlibet jurisdictionis usum, & exercitium ipsius privilegii interdicimus de Apostolicæ plenitudine potestatis: ac insuper quascumque sententias & processus per illud, vel ejus obtentu habitos, & habendos in tales, vel eorum aliquem relaxamus, & nullius volumus existere firmitatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ constitutionis, statuti, vacuationis, interdicti, & relaxationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum apud Urbem veterem XII. Kalendas Martii, Pontificatus nostri Anno Tertioh.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CDXIX., pp.220-221
-
(a) S. Ægidii: Gallis S. Gilles, ut in ep. 159. notâ (f) pag. 102.
-
(b) Nemausen. Diœc.: Incolis Nismes in Gallia Narbonensi, & Occitania Regione ab Avenione 7. leucis in Occasum. Episcopalis est Civitas non Arelatensi ut Baudrando in Lex. Geogr. placet, sed Narbonensi Archiepiscopo suffraganea, sicut nobis ostendit nedum Jordanus codex Vaticanus circa an. 1340. conscriptus, verùm etiam Ferrarius, & alii nuperrimi Scriptores.
-
(c) S. Benedicti: nunc Abbatialis sæcularis, & Collegiata ab anno 1538. ut ex Maurinis PP. in Gall. Christ. tom. 6. col. 480.
-
(d) Facultatem: ut ibi col. 494. num. 24. per litteras anno 1266. Berengario Barterio Abbati scriptas ex tom. 2. Anecdot. Martene col. 528. & 538.
-
(e) Abbas: Raymundus II. de Regis an. 1186. in Abbatem ipsius Monasterii electus.
-
(f) Abbate: Raymundo.
-
(g) J....: Jacobum Columnam sæpe superiùs memoratum.
-
(h) Præsens ep. erratis scatet, nec sensum reddit integrum, & hoc fortasse Amanuensis oscitantiâ.