Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Visitantibus devotionis ergo Ecclesiam Monialium Interamnensium Ord. S. Claræ certis anni diebus Indulgentiam confert. ex Vat. Reg. Pont. epist. 703. n. 3. an. 3. teste & Vaddingo ad hunc an. n. 88.
-
Anno 1291. die 13. Februarii.
-
1291
-
NICOLAUS &c.
Universis Christifidelibus præsentes litteras inspecturis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Licet is, de cujus munere venit &c.a quatenus ad Ecclesiam Sororum S. Pauli de Galletob prope Urbem Interamnen.c Ordinis S. Claræ imploraturi a Domino veniam delictorum in humilitate spiritus accedatis: Nos enim de Omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, omnibus vere pœnitentibus, & confessis, qui dictam Ecclesiam in SS. Pauli Apostoli, & Stephani Protomartyris, ac B. Claræ Virginis festivitatibus, & per octo dies festivitates ipsas immediate sequentes devote visitaverint annuatim, unum annum, & quadraginta dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus. Datum apud Urbem veterem Idibus Februarii, Pontificatus nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CDXII., pp.-218
-
(a) Venit &c.: ut in ep. 230. hujus Pont. usque ad aptiores.
-
(b) De galleto: Hoc Monasterium commemoravit Vadd. ad an. 1264. n. 4. & ad hunc an. n. 88.
-
(c) Interamnen.: Tres extitisse in Italia Urbes sub hoc nomine dat Ughellus tom. 1. de Episc. Aprutin. ex quibus quandoque confusionem ortam esse testatur. Una sedet ad Narem fluvium in Umbria inter Spoletum, & Narniam, quam hodie Terni Itali appellant. Secunda in Latio ad Lirim fluvium nunc excisa. Tertia verò in ulteriori Aprutio ad fluvium Tordinum 13. mill. ab Asculo italice Teramo nuncupata. Ad quam autem istarum pertinere possit hocce Monasterium de Galleto non satis compertum habemus. Vaddingus tamen ad Interamnen. Umbriæ illud spectare asseverat.