Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Claustra Monasteriorum Ordinis S. Claræ ingredi posse cum 2. Fratribus Ord. Minorum, & 8. Matronis permittit solita conditione apposita. ex Vat. Reg. Pontif. epist. 622. anno 3.
-
Anno 1291. die 2. Januarii.
-
1291
-
NICOLAUS &c.
Charissimæ in Christo filiæ Mariæa Reginæ Franciæ illustri Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Personam tuam speciali debemus honore prosequi, quæ ad hoc intenta esse dignoscitur, ut grata Deo, & Ecclesiæ per puritatem Fidei, & fructuosæ devotionis studium habeatur. Hinc est, quòd Nos tuæ devotionis inclinati precibus, ut claustra Monasteriorum Ordinis S. Claræ cum duobus Fratribus Ordinis Minorum, & octo Matronis, quoties tibi placuerit, ingredi valeas, dummodo tu, & iidem Fratres, & Matronæ in prædictis Claustris non comedatis, nec etiam pernoctetis, contraria ejusdem Ordinis consuetudine, vel statuto nequaquam obstante, tibi auctoritate præsentium concedimus facultatem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum apud Urbem veterem IV. Nonas Januarii, Pontificatus nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCCLXXXIV., pp.207-208
-
(a) Mariæ: Ducis Brabantiæ Filiæ, quam Philippus Rex, priore uxore defuncta, sibi junxerat an. 1275. ut apud Raynaldum, vel anno præcedenti, ut placet Bardo in sua Chron. Univ.