Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Ne decimas de suis possessionibus solvere teneantur. ex Vat. Reg. epist. 349. apud Vaddingum ad hunc annum n. 46. Regesti Pontificii.
-
Anno 1290. die 23. Augusti.
-
1290
-
NICOLAUS &c.
Dilectis in Christo filiabus ‥ Abbatissæ, & Conventui Monasterii de Scala lapidis S. Mariæa Ordinis S. Claræ Cracovien. Diœcesisb Sal. & Ap. Ben.
Volentes vobis, quæ, sicut asseritis, estis ab hominum habitatione semotæ, gratiam facere specialem, devotionis vestræ precibus inclinati, auctoritate vobis præsentium indulgemus, ut de nemoribus, & silvis, quæ vobis, & Monasterio vestro pia largitione Fidelium sunt concessa, quæ etiam jam ad culturam redacta fore noscuntur, & de illis, quæ ad culturam redigentur etiam in futurum, dummodo aliquis de ipsis hactenus Decimas non perceperit, nulli Decimas solvere teneamini, & ad id cogi a quoquam non possitis invitæ. Nulli ergo &c. nostræ concessionis infringere, vel &c. Datum apud Urbem veterem X. Kalendas Septembris, Pontificatus nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCCI., pp.170-171
-
(a) De scala lapidis S. Mariæ: paulò post annum 1237. a Boleslao Pudico Cracovien. & Sandomirien. Duce, ut creditur, erecti post fundationem Cœnobii Minoritarum eo anno, ut volunt, factam.
-
(b) Cracovien. Diœc.: erat enim extra Civitatem in loco periculis multis exposito; unde anno 1325. operâ Wladislai Regis, ejusque uxoris Hedwigis translatæ sunt Moniales intra Civitatem ad Monasterium Sancti Andreæ antea Monachorum Benedictinorum ex diplomate Joannis XXII. Solet plerumque &c. eo anno die 12. Aprilis emisso apud Vaddingum.