Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Constantibus expositis, mandat dispensari super matrimonio illicite contracto. ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 838. ann. 2.
-
Anno 1290. die 20. Februar.
-
1290
-
NICOLAUS &c.
Dilecto filio .... Guardiano Fratrum Ordinis Minorum de Castro Rodulfia Bituricen. Diœcesisb Sal. & Ap. Ben.
Petitio dilecti filii Nobilis viri Raulini de Pacat Domicelli, & dilectæ in Christo filiæ Nobilis mulieris Sujottæ de Bualeto Lemovicen.c Diœcesis Nobis exhibita continebat, quòd ipsi olim ignari, quòd aliqua esset consanguinitas inter eos, quæ matrimonium impediret, in Ecclesiæ facie per verba de præsenti solemniter matrimonium insimul contraxerunt, nullo super hoc contradicente, vel impedimentum aliquod proponente, & carnali tandem inter eos copulâ subsecutâ, plures filios procrearunt. Verùm quia postmodum ad prædictorum R.d, & S. pervenit notitiam, quòd quarto sunt consanguinitatis gradu conjuncti, ipsi habentes ex hoc conscientias remordentes &c.e. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem X. Kalendas Martii, Pontificatus nostri Anno II.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCXVIII., pp.135-136
-
(a) De Castro Rodulfi: Oppido Baroniæ titulo donato in finibus Bituricensis Archiep. gallice Chate au Roux, Pays de Berri quindecim leucís e Biturico prope Indrum fluvium. Hujusce loci Conventum legimus in Provincia Turoniæ, ac Bituricensi Custodia apud sæpe cit. Jordanum, quem corrupte Castri Cadulphi nomine appellat Rodulphius, de eoque Vaddingus ad an. 1388. n. 10. 1460. n. 56. necnon in supplem. Melissani ad eum an. n. 4. & Gonzaga Con. 2. Prov. Turon.
-
(b) Bituricensis Diœc.: Gallis Bourges Metropolis ad Avaronem fluvium, olim Celtarum Regia, & deinde Aquitanici Regni caput. Ita Boud. in Lex. Geog.
-
(c) Lemovicen.: Incolis Limoges juxta Vigenam fluvium Bituricensi Metropolitæ parens.
-
(d) R. & S. Raulini, & Sujottæ.
-
(e) Remordentes &c.: ut in superiori ep. 208. usque in finem.