Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Injungit dispensationem ab impedimento consanguinitatis in matrimonio contracto, si verum conjuges exposuerunt. ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 769. anno 2.
-
Anno 1290. die 29. Januarii.
-
1290
-
NICOLAUS &c.
Dilecto Filio ... Ministro Fratrum Ordinis Minorum Provinciæ Pennen.a Salutem, & Ap. Ben.
Petitio dilecti filii nobilis viri Petri nati quondam Riccardi de Aquaviva militis, & dilectæ in Christo filiæ nobilis mulieris Margaretæ natæ quondam Berardi de Bajano Pennen. diœcesis Nobis exhibita continebat, quòd ipsi olim ignari, quòd aliqua esset consanguinitas inter eos, quæ matrimonium impediret, in Ecclesiæ facie per verba de præsenti matrimonium solemniter ad invicem contraxerunt, carnali tandem inter eos copula subsecuta. Verùm, quia postmodum ad ipsorum pervenit notitiam, quòd quartâ consanguinitatis lineâ se contingunt, ipsi habentes inde conscientias remordentes &c.b Datum Romæ apud S. Mariam Majorem VI. Kalendas Februarii, Pontificatus nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CCXIII., p.133
-
(a) Pennen.: meliùs Pinnen. al. Aprutii, nunc S. Bernardini.
-
(b) Remordentes: Vide superiorem 208. epist. usque auctoritate nostra dispenses, & immediate subde: non obstante indulgentia qua tibi &c.