Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Indulgentiam impertitur adeuntibus devotionis causâ Ecclesiam S. Petri Fratrum Minorum de Valcamonica Brixien. Diœcesis. ex Vat. Reg. Pontif. epist. 675. n. 1. an. 2. etiam ex Vadd. ad hunc annum n. 49.
-
Anno 1289. die 3. Decembr.
-
1289
-
NICOLAUS &c.
Dilectis filiis ‥ Guardiano, & Fratribus Ordinis Minorum de Valcamonicaa Brixien. Diœcesis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Licet is de cujus munere venit &c.b. Cupientes igitur, ut Ecclesia vestra congruis honoribus frequentetur, omnibus vere pœnitentibus, & confessis, qui Ecclesiam ipsam in singulis SS. Francisci, & Antonii Confessorum, B. Claræ Virginis, ac S. Petri Apostoli festivitatibus, & per octo dies &c.c. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem III. Nonas Decembris, Pontificatus nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CXC., p.123
-
(a) De Valcamonica: Valle celebri Italiæ in Ditione Veneta, agroque Brixiano, per quam transitus frequens est ex Heluetiis in Italiam, flumine Ollio irrigata, & Aurasio monte ab altera Valle, quæ Tellina dicitur, separata: Inibi ergo ad parvum Oppidum ejusdem nominis non longe a præfato flumine, e lacu verò Sebino 15. circiter milliaribus procul in Africum perantiquum ad hæc usque tempora tenent Fratres nostri Conventum, quem Valentamonicæ appellavit Jordanus, Valliscamonicæ Pisanus, S. Petri in Bienne Rodulphius ex titulo, quo ipsius gaudet Ecclesia, & Camunorum, sicut & in præsenti, Franchinus, estque in Provincia Mediolanensi, ac Brixiensi Custodia, de eoque Wadd. ad hunc an. n. 49.
-
(b) Venit &c.: ut in ep. 99. die 29. Martii hoc anno data usque aptiores.
-
(c) Octo dies &c.: ut in eadem ep. usque in finem.
Informations
Acte
bullarium-franciscanum
admin
(IRHT), dans
Bullarium Franciscanum
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154503 (bullarium-franciscanum-2590), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154503 (mise à jour : 26/01/2021).