Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Licentiam elargitur innovandi concessionem aquæ fluvii intra claustra Conventus Cameracen. O. M. antea factam perpetuò duraturam. ex Reges. Vatic. Pontif. ep. 197. ann. 2.
-
Anno 1289. die 5. Junii.
-
1289
-
NICOLAUS &c.
Ad ea, quæ favorem & commodum Religiosarum personarum respiciunt, eò te fiducialiùs nostris precibus invitamus, quò devotionem tuam in iis, & aliis pietatis operibus invenire credimus promptiorem. Ex parte siquidem dilectorum filiorum ‥ Guardiani, & Fratrum Ordinis Minorum Cameracen.c fuit propositum coram Nobis, quòd olim ipsi, tempore bonæ memoriæ Nicolaid Cameracen. Episcopi prædecessoris tui, locum eorum Civitatis Cameracen. in quo degunt ad præsens, ad Cameracen. Ecclesiam tunc spectantem, licite acquisivisse noscuntur, congrua recompensatione facta de loco ipso ‥ Præposito, & Capitulo Ecclesiæ supradictæ, prout ex amicabili compositione, quæ intervénit super hoc inter Partes, evidenter dicitur apparere, in qua etiam inter alia continentur, quòd iidem Præpositus, & Capitulum dictos Fratres super eodem loco nullatenus molestarent, dictus quoque Episcopus compositionem hujusmodi per suas patentes litteras approbavit, & etiam confirmavit; Cives insuper Cameracen. ad petitionem Partium promiserunt compositionem ipsam, quantùm in eis erat, facere observari; & quia piscatores, quibus postmodum bonæ memoriæe Ingerandusf Cameracen. Episcopus prædicti Nicolai Successor piscationem aquarum ad Ecclesiam prædictam spectantium ad firmamg concesserat, in aqua fluvii per medium dicti loci eorumdem Guardiani, & Fratrum decurrente sæpius piscabantur, & exinde scandalum, & Religionis turbatio eisdem Fratribus imminebant; dictus Ingerandus Episcopus, ad quem Fratres ipsi super hoc habuere recursum, omnem aquam infra clausuram dicti loci contentam liberam, quoad viveret, Fratribus concessit eisdem, tuque postea prædictos Fratres affectu prosequens speciali, concessionem eis duxisti similem faciendam, quamdiu vixeris, duraturam. Quare prædicti Guardianus, & Fratres Nobis humiliter supplicarunt, ut pro hujusmodi scandalo, & turbatione in posterum penitus evitandis, ad perpetuandam concessionem prædictam Apostolicis exhortationibus te inducere, potestatem super hoc tibi liberam tribuendo, de benignitate Apostolicâ dignaremur. Nos itaque cupientes pacem, & tranquillitatem dictorum Guardiani, & Fratrum, per quas ab hujusmodi scandali & turbationis præserventur dispendiis, paternâ diligentiâ procurare, Fraternitati tuæ innovandi prædictam concessionem eisdem Guardiano, & Fratribus perpetuis futuris temporibus duraturam, juramento, quod de non alienandis bonis ad præfatam Ecclesiam spectantibus præstitisse diceris, non obstante, plenam licentiam, auctoritate præsentium elargimur. Datum Reate tertio Nonas Junii, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CXVIII., p.79
-
(a) Fratri: Guillelmo de Hannonia Joannis Comitis Hannoniæ filio, qui ab anno 1279. usque ad 1296. sedit.
-
(b) Cameracen.: incolis Cambray in Belgio, de qua nunc Metropoli aliàs egimus.
-
(c) O. M. Cameracen.: cujus origo ignota, erat tamen 4. al. 6. Custodiæ Atrebatensis in Prov. Franciæ ex veteri Provinciali Ordinis.
-
(d) Nicolai: de Fontanis, qui ab anno 1249. usque ad 1274. quo obiit, sedem eam tenuit.
-
(e) Bonæ memoriæ: Ex hac ergo vita subtractus ante hunc annum, quidquid dicat Dionys. Sammart. qui ejus vitam usque ad an. saltem 1292. protrahit.
-
(f) Ingerandus: al. Ingelrannus de Crequy ad hanc Sedem evectus anno 1274. ex nov. Gall. Christ.
-
(g) Ad firmam: seu conventione instrumento, ac stipulatione firmata.