Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Constituitur & consecratur Eporediensis Episcopus. ex Regesto Vaticano epist. 76. apud Vaddingum ad hunc ann. n. 27. Regesti Pontif.
-
Anno 1289. die 13. Maii.
-
1289
-
NICOLAUS &c.
Licet continuata supervenientium negotiorum instantia Nos, qui disponente Domino universali regimini, quamquam insufficientibus meritis, præsidemus, insultibus impetat successivis, solicitudo tamen omnium Ecclesiarum nostris incumbens humeris tantò arctiùs quotidianâ nos meditatione perurget, quantò ad id sumus specialiùs, immo principaliùs obligati. Sane vacante nuper Iporien. Ecclesiâ per translationem Venerabilis Fratris nostri Federici Episcopi Ferrarien.c tunc Iporien. Electi ad Ecclesiam Ferrarien. ac provisione præfatæ Iporien. Ecclesiæ liberâ in nostris manibus remanente, Nos, qui circa viduatas Ecclesias continuæ attentionis oculis potissimùm vigilamus, ut morâ exclusâ, talibus regimen committatur ipsarum, per quos salutaria in spiritualibus, & temporalibus suscipiant incrementa, ad te Ordinis Fratrum Minorum Professorem, cui laudabilis discretionis industria, vitæ munditia, honestas professionis, & Religionis zelus, ac litteralis scientia, sicut per gratæ familiaritatisd obsequia experientia probata nos docuit, suffragantur, direximus aciem mentis nostræ, & ne memorata Iporien. Ecclesia viduitatis diutiùs damna deploret, te de Fratrum nostrorum consilio, & Apostolicæ plenitudine potestatis eidem Iporien. Ecclesiæ in Episcopum præfecimus, & Pastorem, & deinde consecrationis munus tibi nostris manibus solemniter impendimus, firmam spem, fiduciamque tenentes, quòd supradicta Iporien. Ecclesia per tuæ circumspectionis industriam, & prudentiam circumspectam in spiritualibus, & temporalibus, dexterâ Domini tibi assistente propitiâ, prospere dirigetur, & salubribus proficiet incrementis. Tolle igitur jugum Domini tam leve collis humilibus, quàm suave in dilectione Dei, pascendum suscipe Gregem ejus, super quem noctis vigilias diligens solicitusque custodi, ut liber non pateat aditus invasori, & Dominus insuspicabili horâ venturus, si te invenerit sic agentem, cursu consummato, qui tuo labori proponitur, & horâ fide servatâ, quæ tuæ solicitudini committitur, te fidelem compertum in modico supra multa constituat, & in dilecta gaudiorum suorum tabernacula introducat. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem III. Idus Maii, Pontificatus nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CXII., pp.74-75
-
(a) Fr. Alberto: ex illustri familia Gonzaga Mantuana nato, ut testatur marmorea vetus inscriptio anno 1310. posita ad ostium Monasterii Clarissarum urbis Eporedien. ab ipso erecti, quam exscripsit vulgavitque author supplementi Annal. Vaddingi ad ann. 1300. n. 5. Hunc præterea Episcopum factum fuisse S. R. E. Cardinalem quidam asseverant, atque testantur se de ea re monumenta legisse.
-
(b) Iporien.: al. Eporedien. Italis Jurea in Pedemonte ac Subalpinis, tunc sub Mediolanensi, nunc sub Taurinensi Archiepiscopo posita.
-
(c) Episc. Ferrarien.: de quo Ughellus to. 2. & 4. Italiæ Sacræ.
-
(d) Gratæ familiaritatis: utpote ejusdem Regul. Instituti.