Général
-
Nicolas IV (1288-1292)
-
Indulgentiam annuam confert certis diebus pie visitantibus earum Ecclesiam. ex Reges. Vatic. Pontif. epist. 159. anno 2.
-
Anno 1289. die 22. Aprilis.
-
1289
-
NICOLAUS &c.
Dilectis in Christo filiabus ‥ Abbatissæ, & Conventui Sororum Inclusarum Monasterii de Werkinea Ordinis S. Claræ Tornacen. Diœcesis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Loca Sanctorum omnium piâ, & promptâ devotione sunt a Christifidelibus veneranda, ut dum Dei honoramus amicos, ipsi nos Deo amicabiles reddant, & illorum nobis vindicantes, quod immeritò, patrocinium apud ipsum, quod merita nostra non obtinent, eorum mereamur intercessionibus obtinere. Cupientes igitur, ut Ecclesia Monasterii vestri, quod dilectus filius Nobilis vir Guido Comes Flandriæ, ac Nobilis mulier Isabella uxor ejus construxerunt de novo in fundo proprio, sicut accepimus, & dotarunt, congruis honoribus frequentetur, omnibus vere pœnitentibus, & confessis, qui eamdem Ecclesiam in festivitatibus Beatorum Confessorum Francisci, & Antonii, ac B. Claræ Virginis cum reverentia visitaverint annuatim, de Omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, centum dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus. Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem X. Kalendas Maii, Pontificatus nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°CIV., p.71
-
(a) De Werchine: de quo Monasterio consuli poterit Bulla 31. Honorii IV. die 4. Febr. 1286. data, & evulgata tom. 3. p. 559.