« bullarium-franciscanum-2404 »


Général

  •  
    Nicolas IV (1288-1292)

  •  
    Facultatem tribuit erigendi Monasterii pro Clarissis juxta Villam S. Marcelli prope Lutetiam Parisiorum. ex Reges. Vatic. ep. 3. ap. Vaddingum in Regesto Pontif. n. 1.

  •  
    Anno 1288. die 4. vel 5. Martii.

  •  
    1288


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilecto Filio J.a tituli S. Cæciliæ Presbytero Cardinali Apostolicæ Sedis Legatob Sal. & Ap. Ben.

    Ex parte charissimi in Christo Filii nostri Philippic Regis Franciæ Illustris fuit propositum coram Nobis, quòd dilectus filius Magister Galienus de Pisis Canonicus Ecclesiæ de S. Audomarod de propria salute recogitans, & cupiens terrena in cœlestia, & transitoria in æterna felici commercio commutare, votoque salubri Maneriae sua sita juxta Villam S. Marcelli prope Parisius, tunc ad ipsum spectantia, quæ sunt circumvallata muris, unà cum prato Maneriis ipsis conjuncto, personarum per quas æterni Regis insistatur laudibus, perpetuis usibus deputare, Maneria, & pratum prædicta in augmentum cultus divini dedit liberaliter, & concessit, ordinando, & decernendo, ut in ipsis ordinetur Monasterium, in quo Sorores Minores Ordinis S. Claræ viventes sub observantia Regulæ, quæ servatur in Monasterio Humilitatis B. Mariæ Virg.f prope S. Clodoaldum Parisien. Diœcesis, collocentur. Claræ quoque memoriæ Philippusg Rex Franciæ Genitor dicti Regis tam pium opus favore prosequens opportuno, in recompensationem censuum, qui ex iisdem Maneriis & prato S. Marcelli, & S. Genovephæ Parisien. Ecclesiis, ac Hospitali Hierosolymitan. antea solvebantur, a quorum præstatione prædicta Maneria & pratum, per Ecclesiarum & Hospitalis prædictorum personas propter hoc ad ipsius instantiam absoluta fuerunt, certos, & competentes redditus de bonis regiis assignavit. Quare pro parte dicti Regish, & etiam carissimarum in Christo Filiarum nostrarum Margaretæi, Mariæj, & Joannæk Illustrium Reginarum Franciæ fuit nobis humiliter supplicatum, ut prædictorum Regis, & Magistri Gallieni piam actionem, & laudabile desiderium in hac parte Apostolici favoris præsidio benigne prosequi curaremus. Nos igitur hujusmodi regiis precibus annuere favorabiliter intendentes, & quod super præmissis per præfatos Regem & Galienum factum est, ratum & gratum habemus: idque auctoritate Apostolica confirmantes; gerentes quoque de circumspectione tuâ in Domino fiduciam pleniorem, præsentium tibi auctoritate committimus & mandamus quatenus præmissis veris existentibus juxta prædictam ordinationem ipsius Magistri Gallieni concedas, mandes, & facias per te, vel per alium, aut alios in dictis Maneriis Monasterium ordinari, & hujusmodi Sorores auctoritate nostrâ instituas, & colloces in eodem, ut ibidem perpetuis temporibus vivant sub observantia Regulæ supradictæ, ipsisque Sororibus postquam ibidem collocatæ fuerint, eâdem auctoritate concedas, ut possint in Ecclesiâ inibi constructâ libere celebrare divina officia, & uti privilegiis, & indulgentiis, libertatibus, & immunitatibus, quæ Sororibus prædicti Ordinis a Sede Apostolicâ sunt concessa. Contradictores autem per censuras ecclesiasticas, appellatione postposita, compescendo; non obstante, si aliquibus ab Apostolica Sede aliàs indultum sit, quòd interdici, suspendi, vel excommunicari non possint sine speciali mandato Sedis ejusdem faciente de indulgentia hujusmodi mentionem, & quibuscumque aliis indulgentiis Apostolicis, per quos præmissa impediri possint, vel etiam retardari. Datum Laterani VII. Nonas Martiil Pontificatus nostri Anno Primom.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus IV, n°IV., p.6

  •  
    (a) Filio J: Joanni Coletto Gallo ex Belvacensi Canonico (seu Præsule ut Brulio placet) inter Presbyteros Cardinales an. 1281. a Martino IV. adscripto.
  •  
    (b) A. S. Legato: in Gallias a Martino IV. an. 1283. ex Raynaldo ad eum annum, num. 24. valde commendato.
  •  
    (c) Philippi: IV. cognomento Pulchri, qui Philippo III. Audaci genitori an. 1285. defuncto in Regno successit.
  •  
    (d) De S. Audomaro: vulgò S. Omer in Artesia Belgii Provincia, tunc Morinensis Diœcesis, nunc Civitate Episcopali a Paulo IV. an. 1559. reddita sub Rhemensi olim, nunc sub Cameracen. Archiepiscopo.
  •  
    (e) Maneria: Manerium diversimode sonat in Fresnen. Glossario. Alii enim sumunt pro habitatione cum certa agri portione, alii pro unius feudi circuitu, alii nude pro æde seu domo rustica, alii tandem pure pro villa seu rure.
  •  
    (f) Humilitatis b. m. v.: consulatur 75. Bulla Urbani IV. Religionis augmentum an. 1263. die 27. Julii edita.
  •  
    (g) Philippus: III. cui cognomentum Audax S. Ludovici IX. filius, de quo superiùs.
  •  
    (h) Dicti Regis: Philippi Pulchri.
  •  
    (i) Margaretæ: S. Ludovici IX. uxoris, & matris Philippi III.
  •  
    (j) Mariæ: Conjugis Philippi Audacis & Philippi Pulchri matris.
  •  
    (k) Joannæ: supradicti Philippi IV. Pulchri uxoris.
  •  
    (l) Vii. nonas martii: III. nonas Martii habet Vaddingus in Annal. Minor. ad hunc annum num. 42.
  •  
    (m) Hujus Monasterii fundationem Genebrardus, & Guaguinus uni Margaritæ Reginæ attribuunt: fortassis inquit cit. Vaddingus, præcipuam illa sumsit curam ejusdem ædificandi, & majores contulit sumptus. Cæterum Pontifex Honorius IV. præcedenti anno die ix. Januarii pro hac re similes litteras emiserat, sed paulò post morbo ac morte præventus illas fortè expedire nequivit; idque executioni successor Nicolaus mandavit. De hoc Monasterio aliás non semel in præsenti tomo.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154317 (bullarium-franciscanum-2404), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154317 (mise à jour : 26/01/2021).