Général
-
Honorius IV (1285-1287)
-
Ab impedimento Matrimonii quorundam, si eorum asserta consistant, dispensent. (Ex Reges. Vatic. Pontif. epist. 247. anni 2.)
-
Anno 1289. die 4. Februarii.
-
1289
-
HONORIUS &c.
Dilectis Filiis … Archidiacono, & … Priori Prædicatorum, & … Guardiano Fratrum Minorum Ordinum Pergamen.a Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Exhibita Nobis dilecti Filii Nobilis Viri Theobaldi de Cataneis de Muco, & dilectæ in Christo Filiæ Nobilis Mulieris Gillæ natæ dilecti Filii Nobilis Viri Armanni de Bongiisb de Pergamo petitio continebat; quòd olim ad sedandas graves inimicitias inter consanguineos & amicos eorum, procurante pacis æmulo suscitatas, ex quibus plura animarum pericula, totique Civitati Pergamenæ dura discrimina incumbebant; ignorantes, quòd aliqua esset affinitas inter eos, publicè in faciem Ecclesiæ, prout in partibus illis moris esse dignoscitur, matrimonium invicem contraxerunt, nemine contradicente, vel impedimentum aliquod proponente; ac postmodum inter eos carnali copulâ subsecutâ, filium procrearunt: Et tandem compertum extitit, quòd quondam Stezana præfati Teobaldi uxor eidem Gillæ erat, dum viveret, tertio consanginitatis gradu conjuncta. Quare dicti Theobaldus & Gilla habentes exinde conscientias remordentes super hoc Apostolicæ Sedis misericordiam implorarunt. Et asserentes, quòd ex hujusmodi matrimonii separatione, si fieret, graviores inimicitias suscitari, & majora evenire pericula inter ipsos, & consanguineos, & amicos eosdem, magnumque in partibus illis scandalum contigeret generari; Nobis humiliter supplicarunt, ut hujusmodi periculis occurrentes, cum eis, quòd, impedimento hujusmodi non obstante, in matrimonio remanere licitè valeant, dispensare misericorditer dignaremur. Nos autem, qui salutem quærimus singulorum; & libenter Christifidelibus quietis commoda procuramus; volentes evitare pericula supradicta, quia vos de facto, & facti circumstantiis habere poteritis notitiam pleniorem; prævia vobis auctoritate committimus, ut, si præmissis veritas suffragatur; & præfati Theobaldus & Gilla tactis Sacrosanctis Evangeliis præstito firmaverint juramento, quòd contracti matrimonii prædicti tempore, impedimentum hujusmodi ignorabant; & timeatur de periculis, quæ narrantur, super quibus vestram intendimus conscientiam onerare; cum Theobaldo & Gilla prædictis, quòd, eodem impedimento nequaquam obstante, in sic contracto matrimonio remanere licitè valeant; auctoritate Nostrâ dispensare curetis; prout secundum Deum videritis expedire; Prolem susceptam, & suscipiendam ex eis legitimam nunciando. Non obstante Indulgentiâ, si qua vobis, Filii Prior, & Guardiane, vel Ordinibus vestris a Sede Apostolicâ sit concessa, quòd non teneamini vos intromittere de quibuscumque negotiis, quæ vobis per litteras a Sede committuntur eâdem, nisi de indulto hujusmodi plena, & expressa mentio habeatur. Quòd si non omnes iis exequendis interesse potueritis, duo vestrum ea nihilominus exequantur.
Datum Romæ apud Sanctam Sabinam ii. Nonas Februarii, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXXVI., p.594
-
(a) Pergamen.: Vulgo Bergamo olim in Cenomanis nunc in Longobardia Civitatis satis notæ, ubi de vetustate Cœnobii Ord. Prædicat. legi poterunt nuperi Annales illius Ordinis to. 1. lib. 2. n. 47. ann. 1219. de illo autem Ordinis nostri illi coævo ea, quæ ex Waddingo retulimus to. 2. hujus Operis pag. 142., erat enim 2. Custodiæ Brixien. in Provincia Mediolanensi ex veteri alias allato Provinciali nostri Ordinis.
-
(b) De Bongiis: Familia illius urbis clarissima, & hujusce nostri Conventus adeo benemerita, ut supra januam primi Claustri e regione secundi hæc epigraphis sit apposita: Nobilissimæ familiæ de Bongis, quæ locum hunc ad Conventum ædificandum præbuit PP. beneficii memores posuere.