« bullarium-franciscanum-2391 »


Général

  •  
    Honorius IV (1285-1287)

  •  
    Provideant efficaciter contra Judæos multa flagitia patrantes cum Fidei Christianæ detrimento. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. cur. 42. lib. 2. apud Raynaldum ad hunc annum num. 25. & seq.)

  •  
    Anno 1286. die 30. Novembris.

  •  
    1286


  •  

    HONORIUS &c.

    Venerabili Fratri ....a Archiepiscopo Cantuarien.b , & ejus Suffraganeisc Sal., & Apost. Bened.

    Nimis in partibus Anglicanis, prout accepimus Judæorum damnata perfidia in nostri contumeliam Creatoris, & detrimentum Catholicæ Fidei nefandis actibus, & horrendis operibus relaxavit habenas. Ipsi enim librum quemdam malignâ fraude compositum habere dicuntur quem Thalmudd vulgariter nuncupant, abominationes, falsitates, infidelitates, & abusiones multimodas continentem: in hoc quippe libro damnabili suum continuant studium, & circa ipsius nefaria documenta ipsorum prava solicitudo versatur. Illius insuper doctrinæ lethiferæ proprios ab annis teneris filios deputant, ut ejus venenosis pabulis imbuantur; eosque instruere, ac informare non metuunt, quòd magis in libro contentis eodem, quam expressis in lege Mosaicâ credi debet, ut iidem Filii Dei Filium fugientes per devia infidelitatis exorbitent; & ad veritatis semitam non accedant. Præfati quoque Judæi non solum mentes Fidelium ad eorum sectam pestiferam allicere moliuntur; verùm etiam illos, qui salubri ducti consilio infidelitatis abjurantes errorem ad lucem Catholicæ Fidei convolarunt, donis multimodis ad apostatandum inducere non verentur, quorum aliqui dolosâ Judæorum ipsorum seducti malitiâ publicè illis cohabitant; & juxta ritum & legem ipsorum in Parochiis, in quarum Ecclesiis renati sacro fonte Baptismatis extiterunt, obscenam immò nequissimam vitam ducunt in nostri Redemptoris injuriam, Fidelium scandalum, & derogationem Fidei Christianæ: ac etiam nonnullos ex talibus iidem Judæi ad alia loca nequiter destinant, ut ibi tamquam incogniti ad suam perfidiam revertantur. Non omittit Judæorum ipsorum nequitia, quin Fidei orthodoxæ cultores quolibet die Sabbati, ac aliis solemnitatibus eorumdem invitet, ac instanter inducat, ut in Synagogis suis ipsorum officium audiant, illudque juxta sui ritus consuetudinem solemnizent rotulo involuto membranis, seu libro, in quibus lex eorum conscripta consistit, reverentiam exhibentes: quamobrem plerique Christicolæ cum Judæis pariter judaizant. Præsumunt quoque præfati Judæi Christianos in suâ familiâ retinere, quos in Divinæ Majestatis opprobrium diebus Dominicis, & Festivis operibus occupari servilibus, a quibus est potius abstinendum, nefariâ jussione compellunt. Admittunt etiam in suis domibus Christianas ad ipsorum infantes seu pueros educandos; & tam iidem Christiani, quam Christianæ Judæis ipsis cohabitant, eisque convivunt: sicque dum opportunitas suggerit, & pravis actibus tempus favet, Judæorum mulieribus Christiani, & Judæi Christianorum Fœminis frequenter infausto commercio commiscentur. Alii nihilominus Christiani & Judæi vicissim in domibus propriis sæpe conveniunt; & dum simul commessationibus, & potationibus vacant, erroris materia præparatur. Singulis quoque diebus in orationibus, vel veriùs execrationibus suis in maledictionem Christianorum damnabili præsumptione prorumpunt, alia nonnulla committendo nequissima, quæ noscuntur in offensam Dei, & animarum Christianorum dispendium redundare. Verùm etsi nonnulli ex vobis sæpe sæpius fuerint, prout asseritur requisiti, ut super iis opportunum curarent remedium adhibere; id tamen efficere neglexerunt; de quo tantò propensiùs admirari compellimur, quantò ex debito pastoralis officii se promptiores & efficatiores exhibere tenentur ad ulciscendas nostri Salvatoris injurias, & hostium Fidei Christianæ conatus nefarios reprimendum. Cum itaque non sit tam pestilens, & periculosus morbus aliquatenus contemnendus, ne, quod absit, relictus neglectui tractu temporis invalescat; & adversus tantæ tamque damnabilis temeritatis audaciam promptis teneamini consurgere animis, & ad ejus repressionem, & confusionem omnimodam efficax studium, operamque solicitam impertiri, ut frænatis hujusmodi perversis ausibus Catholicæ Fidei dignitas gloriosis proficiat incrementis: Fraternitati vestræ per Apostolica scripta districtè præcipiendo mandamus, quatenus per vos super præmissis & singulis præmissorum per inhibitiones, & pœnas spirituales & temporales, aliosque modos, de quibus expedire videritis, in prædicationibus vestris, & aliis ad hoc temporibus congruis per vos, & alios exprimendos studeatis juxta officii vestri debitum sic efficaciter & solicitè providere, ut morbus hujusmodi per adhibendæ medicinæ remedium amputetur; vosque proinde apud æterni Regis Clementiam præmium consequi valeatis; ac Nos vestram curiosam solertiam, & diligentem vigilantiam dignis in Domino laudibus attollamus. Quod autem in hac parte feceritis, Nobis per vestras litteras plenius intimetis.

    Datum Romæ apud Sanctam Sabinam ii. Kalendas Decembris, Pontificatus Nostri Anno Secundoe.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXXI., pp.590-591

  •  
    (a) Ven. Fratri …: Joanni Pekamo Anglo ex Ord. Min. anno 1279. assumpto a Nicolao III., ut ad eum annum videre est.
  •  
    (b) Cantuarien.: Metropolis Anglorum præcipuæ vulgo Anglico Canterbury.
  •  
    (c) Suffraganeis: Qui numero dicuntur nunc 21. al. 23., quorum præcipui Londinen., Roffen., Lincolnien., Cicestrien., Vintonien.
  •  
    (d) Thalmud: Toties a Summis Pontificibus Gregorio IX., ejusque successoribus proscriptum.
  •  
    (e) Eamdem epistolam misit Archiepiscopo Eboracensi, ejusque suffraganeis hoc anno die 14. Kalend. Decembris, quam Joannes XXII. innovavit anno 1320. die 4. Septembris apud Raynaldum ad eum ann. n. 24.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154304 (bullarium-franciscanum-2391), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154304 (mise à jour : 26/01/2021).