« bullarium-franciscanum-2389 »


Général

  •  
    Honorius IV (1285-1287)

  •  
    Si exposita sint vera, Archion Miles, ejusque filii ad omnia officia Secularia, & Ecclesiastica promoveantur. (Ex Reges. Vatic. epist. 216. apud Waddingum ad annum istum num. 5. Annal., & in novissimo Bullario Romano tom. 3. par. 2. n. 6.)

  •  
    Anno 1286. die 27. Novembris.

  •  
    1286


  •  

    HONORIUS &c.

    Dilecto Filio Fratri Galgano de Eugubioa Ordinis Fratrum Minorum Inquisitori hæreticæ pravitatis in Ducatu Spoletano Sal., & Ap. Ben.

    Exhibita Nobis dilecti filii Archioni Militisb nati quondam Philippi dicti Pulmerii Militis Spoletani petitio continebat; quòd olim significantibus fel. record. Alexandro Papa c prædecessori Nostro Inquisitoribus hæreticæ pravitatis in Italia deputatis, quòd frequenter a Sede Apostolicâ committebatur eisdem, ut tàm hæreticos, credentes, fautores, & receptatores Hæreticorum, quàm ipsorum filios, & nepotes privandi dignitatibus, Personatibus, officiis publicis, & beneficiis Ecclesiasticis de Diœcesanorum, vel eis absentibus, Vicariorum suorum consilio haberent liberam potestatem, & qualitèr hoc deberet intelligi postulantibus declararid, præfatus Prædecessor eisdem Inquisitoribus per suas duxit litteras respondendume, quòd de filiis, & nepotibus illorum hæreticorum, credentium, & aliorum hujusmodi, qui modo tales esse probantur, intelligendum esse videbatur; non autem illorum, quos emendatos esse constaret; ac pro culpâ hujusmodi ad mandatum Ecclesiæ pœnitentiam recepisse, quam ipsi vel jam perfecerant, vel humiliter prosecutioni ejus instarent, vel parati fuerant, dum viverent, ad recipiendum eamdem. Verùm licet Inquisitor pravitatis hujusmodi tunc in partibus illis per Sedem Apostolicam deputatusf memoratum Philippum, qui sibi confessus extitit, quòd cuidam hæretico reverentiam faceret, quædam contra Fidem Catholicam proferendo; privaverit bonis suis; ac idem Philippus injunctam sibi propter hoc ab eodem Inquisitore pœnitentiam perfecerit reverenter; ac tandem sicut verè Catholicus receptis Ecclesiasticis Sacramentis, viam fuerit universæ carnis ingressus, & ab Inquisitore præfato etiam absolutus; tamen Potestas, Consilium, & Commune Spoletanum dictum Archionum, ejusque Filium occasione præmissorum ad officia Civitatis Spoletanæ pro sua recusant admittere voluntate. Quare prælibatus Archionus Nobis humiliter supplicavit, ut Nos misericorditer attendentes, quòd idem Philippus, sicut præmittitur, tanquam verè Catholicus, & Fidelis Ecclesiæ Romanæ decessit; eumdem Archionum, & filios ejus decerneremus, juxta præmissum ejusdem Prædecessoris responsum in aliquo puniri occasione hujusmodi non debere; sed eos ad omnia Sæcularia officia, & beneficia Ecclesiastica, & dignitates, ac ad omnes ordines, impedimento hujusmodi non obstante, potiùs admittendos. Quia igitur de facto hujusmodi, & ejus circumstantiis habere poteris notitiam pleniorem; Nos gerentes de Circumspectione tuâ fiduciam specialem in Domino præsentium tibi auctoritate committimus, & mandamus, ut diligenti Inquisitione præmissâ, si prædicta inveneris veritate fulciri; & tibi etiam constiterit, quòd præfati Archionus, & filii non sint de hæreticâ pravitate suspecti; & in fidelitate, ac devotione Ecclesiæ supradictæ persistant; super quibus omnibus tuam intendimus conscientiam onerare; auctoritate Nostrâ denuncies, & declares, quòd propter præmissa, & eorum occasione nihil eis possit objici, vel opponi, quin ad omnia sæcularia officia, & beneficia Ecclesiastica, etiamsi Dignitates existant, illis non obstantibus, assumi liberè valeant; & ii, qui litterati esse noscuntur, ad omnes Ordines promoveri; prout secundum Deum, & honorem Catholicæ Fidei videris expedire. Quod autem super his inveneris, & duxeris faciendum, Nobis per tuas patentes litteras harum seriem continentes studeas intimare.

    Datum apud Sanctam Sabinam v. Kalendas Decembris, Pontificatus Nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXIX., p.587

  •  
    (a) Fr. Galgano de Eugubio: In Umbria, & Provincia S, Francisci.
  •  
    (b) Militis: Idest Equitis juxta illorum temporum dialectum.
  •  
    (c) Alexandro Papa: IV. hujus nominis.
  •  
    (d) Postulantibus declarari: Ut in epistola 459. Quod super nonnullis data ann. 1258. idibus Decembris. quæ est 462. Alexandri PP. IV. in 2. hujus Operis tomo pag. 316.
  •  
    (e) Per suas litteras respondendum: Art. 12. ejusdem epistolæ.
  •  
    (f) Per Sedem Apostolicam deputatus: Fr. Angelus Tudertinus, de quo Waddingus ad ann. 1291. num. 14.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154302 (bullarium-franciscanum-2389), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154302 (mise à jour : 26/01/2021).