Général
-
Honorius IV (1285-1287)
-
Ei copiam facit commorandi cum nonnullis honestis Fœminis in Monasterio Humilitatis B. M. Clarissarum prope Parisios. (Ex Reges. Vatic. epist. 14. apud Waddingum ad hunc annum num. 12. Regesti Pontif., vel 140. epist. ut apud Raynaldum num. 22.)
-
Anno 1286. die 21. al. 26. Octobris.
-
1286
-
HONORIUS &c.
Dilectæ Filiæ Nobili Mulieri Blanchæa natæ claræ memoriæ Ludovicib Regis Francorum Sal., & Apostolicam Benedictionem.
Litterarum tuarum series adversorum illisiones eventuum, quæ tui pectoris penetralia magnâ nimirum amaritudine repleverunt seriosè describens, tuumque laudabile propositum cum humilis, & devotæ supplicationis instantiâ in calce supponens, Nostris præsentata conspectibus, & multæ compassionis in Nobis excitavit spiritum; & congaudendi tibi de tuo salubri voto materiam ministravit. Licet enim tibi tanto, & tali orbatæ Parentec, tanti Viri privatæ consortiod, tantorum germanorum solatio destitutæ, gravatæ insuper de natorume licet juvenum subtractâ præsentiâf paterno ex intimis compatiamur affectu: considerantes tamen te in tantis adversitatibus non muliebriter succumbere fletibus; non substerni gemitibus; sed tamquam fortem proculdubio, ut hæc perhibent, Mulierem in adversis animo virili consurgere, ad consolatorem confugere opportunum; ad animarum hospitem aspirare dulcissimum, habitationis secretæ confugium, salutari quærendo consilio, in quo a secularibus segregatag strepitibus, desiderata illius, prout ipse concesserit, consolatione fruaris, tam devotæ in Christo Filiæ non immeritò congaudemus. Ideoque tuum in hoc desiderium delectabiliter adjuvantes juxta tuæ supplicationis instantiam præsentium tibi auctoritate concedimus; ut intra septa Monasterii de Humilitate Beatæ Mariæ Virginish Parisien. Diœcesis cum Mulierum, & Puellarum honestarum numero dilecti Filii .... Ministri Ordinis Fratrum Minorum Franciæ, nec non & dilectæ in Christo Filiæ … Abbatissæ ipsius Monasterii arbitrio moderando tibi liceat habitare. Volumus tamen, ut per easdem Ministrum, & Abbatissam ita diligentiâ provideatur exactâ, quòd nec per hoc, nec per adventum aliquorum tuam volentium adire præsentiam, dicti Monasterii, aut personarum ipsius honestati, seu famæ derogetur in aliquo; vel in ipso Monasterio Religionis observantiæ quomodolibet detrahatur.
Datum Romæ apud Sanctam Sabinam vii. Kalendasi Novembris, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXII., p.583
-
(a) Blanchæ: Philippi III. Regis Francorum Sorori, & Ferdinandi Regis Castellæ Filii, Regnique hæredis olim uxori.
-
(b) Ludovici: IX. paulopost Sanctorum Catalogo ascripti.
-
(c) Orbatæ Parente: Ab anno 1270. mense Augusto.
-
(d) Viri Privatæ consortio: Ferdinandi proxime memorati, & anno 1275. defuncti ex Mariana lib. 14. cap. 1.
-
(e) Natorum: Duos ex prædicto viro suo filios susceperat Alfonsum, & Ferdinandum, quibus transmissam paterno jure hæreditatem Sancius patruus eripuit contendens ad se, ut qui proximo gradu cognationis Alfonsum Regem superstitem contingeret, successionem devolutam; unde diuturnum inter Gallos & Hispanos bellum subsecutum est ex cit. Mariana, & Annalibus Ecclesiasticis.
-
(f) Subtracta præsentia: Defuncto enim ejus viro Ferdinando dimissa est Blanca in Gallias sine dote, retentis in Hispania liberis ex Nangio in gest. Philippi III. Francorum Regis.
-
(g) Segregata: Congregatæ legitur apud Waddingum sed corrupte, quem correximus ex Raynaldo.
-
(h) Humilitate B. Mariæ V.: A B. Isabella ejusdem Blanchæ amitæ circa ann. 1260. excitati.
-
(i) VII. Kalend.: Apud cit. Raynaldum legimus XII. Kalend.