Général
-
Martin IV (1281-1285)
-
Ut Fr. Leonardus O. M. fieri possit Episcopus Tricaricen. sine licentia suæ Provinciæ Ministri. (Ex Reges. Vatic. epist. 17. apud Waddingum ad hunc annum num. 11. Regesti Pontif.)
-
Anno 1284. die 5. Junii.
-
1284
-
MARTINUS &c.
Ex parte tuâ Nobis extitit intimatum, quòd nuper Tricaricen. Ecclesiâc per obitum bonæ memoriæ P.d Tricaricen. Episcopi Pastoris solatio destitutâ, quædam pars Canonicorum ejusdem Ecclesiæ dilectum Filium A. de Turbioe, reliqua verò pars Canonicorum ipsorum dilectum Filium J. de Bendinof Monasteriorum Abbates in Tricaricen. Episcopum in discordiâ elegerunt. Verùm eisdem Abbatibus renuntiantibus in manibus Venerabilis Fratris Nostri .... Acheruntini Archiepiscopig loci Metropolitani hujusmodi electionibus de se factis; Capituloque prædictæ Ecclesiæ compromittentibus concorditer, & unanimiter super celebrandâ electione hujusmodi in Archiepiscopum prælibatum, idem Archiepiscopus auctoritate hujus compromissi de dilecto Filio Fratre Leonardoh Ordinis Fratrum Minorum Pœnitentiario tuo, tuisque obsequiis insistente prædictæ Tricaricen. Ecclesiæ duxit canonicè providendum. Cum autem dictus Frater Leonardus, cui non est liberum absque sui superioris permissionem, suum ad hoc præbere consensum; a Provinciâ Januen., undè idem Frater existit, adeò distare dicaturi, quòd suum Provincialem Ministrum ipsius Provinciæ, a quo secundum ipsius Ordinis statutaj, & specialem Indulgentiam Sedis Apostolicæk eidem Ordini super hoc concessam, esset postulanda licentia provisionem hujusmodi acceptandi; non possit adire commodè pro licentiâ hujusmodi obtinendâ; tu Fratrem ipsum de Religionis honestate, ac multiplicium muneribus gratiarum commendans, Nobis per tuas speciales litteras supplicasti ut eidem Fratri licentiam ipsam concedere dignaremur. Nos itaque de tuâ circumspectione providâ plenam in Domino fiduciam obtinentes Fraternitati tuæ præsentium auctoritate concedimus, ut si consideratis diligenter circumstantiis universis, quæ super præmissis fuerint attendendæ, secundum Deum, & utilitatem ejusdem Ecclesiæ id noveris faciendum, aliudque canonicum non obsistat; Institutis, & Indulgentiâ non obstantibus prælibatis, eidem Fratri Leonardo licentiam super hoc concedere valeas opportunam.
Datum apud Urbemveterem Nonis Junii, Pontificatus Nostri Anno Quartol.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXV., p.524
-
(a) Ven. Fratri …: Gerardo Blanco Parmensi alias memorato.
-
(b) A. S. Legato: In Regnum Siciliæ anno 1282. nonis Junii a Pontifice per diploma apud Raynaldum ad eum annum num. 20. & seq.
-
(c) Tricaricen. Ecclesia: Lucaniæ in Basilicata sub Acheruntino Archiepiscopo.
-
(d) P.: Petri, de quo Ughellus to. 7. Ital. Sac.
-
(e) De Turbio: Cujus Abbatiæ mentio abest ab Annal. Benedict.
-
(f) De Bendino: Al. Bantino, de qua veteri Abbatia Diœcesis Acheruntinæ agit cit. Ughellus, Baronius, & Mabillonius.
-
(g) Acheruntini Archiepisc.: Petri de Archia ex Ughello to. 8. Ital. Sac.
-
(h) Fr. Leonardo: Provinciæ Genuen. alumno, ut infra; sed cujus Cœnobii, ac patriæ, ignoratur.
-
(i) Adeo distare dicatur: Erat enim in Apulia cum Card. Legato.
-
(j) Ordinis statuta: Quæ quando edita, tacent Annales.
-
(k) Indulgentiam S. A.: Ab Innocentio IV. anno 1252. datam, & incip. Petitio tua &c. & ab Alexandro IV. confirmatam.
-
(l) Hic anno 1301. translatus est a Bonif. VIII. ad Archiepiscopatum Arboren. in Sardinia ex Vico, & Ughello to. 7. Ital. Sac. in Episc. Tricaric.