« bullarium-franciscanum-2217 »


Général

  •  
    Nicolas III (1277-1280)

  •  
    Præficit Ecclesiæ Pictaviensi, & consecrat. (Ex Reges. Vatic. epist. 174. apud Waddingum ad hunc annum num. 26. Regesti Pontif.)

  •  
    Anno 1279. die 4. Decembris.

  •  
    1279


  •  

    NICOLAUS &c.

    Venerabili Fratri Gualteroa Episcopo Picctavien.b Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Militanti Ecclesiæ &c.c Sanè dudum Pictavien. Ecclesiâ Pastoris solatio destitutâ; Capitulum ipsius Ecclesiæ duas electiones, unam videlicet de Rodulpho Decano, reliquam verò de Joanne Capiceriod ejusdem Ecclesiæ in discordiâ celebrarunt. Negotio igitur electionum earumdem per appellationes ad Sedem Apostolicam devoluto, post multos, & varios processus apud eamdem Sedem habitos in eodem, iidem Decanus, & Capicerius omne jus quòd eis ex electionibus hujusmodi competebat, sponte ac liberè in Nostris manibus resignarunt. Nos autem paternâ volentes sollicitudine præcavere, ne dicta Ecclesia dispendia prolixioris vacationis incurrat; & ad personam tuam, quam odor famæ Nobis reddit acceptam; cum habearis vir vitæ laudabilis, litterarum scientiâ præditus, discretionis maturitate conspicuus, præclarus meritis, & aliàs in spiritualibus, & temporalibus circumspectus; aciem Nostræ mentis convertimus; ac sperantes, quòd eamdem Pictavien. Ecclesiam &c.e te tunc Ministrum Ordinis Fratrum Minorum in Franciâf prædictæ Pictavien. Ecclesiæ de Fratrum Nostrorum consilio, & Apostolicæ plenitudine potestatis in Episcopum præfecimus, & Pastorem; tibique munus consecrationis Nostris manibus duximus impendendum. Quocirca Fraternitati tuæ &c.g

    Datum Romæ apud Sanctum Petrum ii. Nonas Decembris, Pontificatus Nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXXXVIII., p.426

  •  
    (a) Fr. Gualtero: Brugensi in Belgio Ord. Min., ut infra.
  •  
    (b) Pictavien.: In Aquitania sub Burdegalen. Archiepiscopo.
  •  
    (c) Ecclesiæ &c.: ut in Bulla anno præcedenti 6. April. emissa usque studeamus.
  •  
    (d) Capicerio: Al. Primicærio.
  •  
    (e) Ecclesiam &c.: Ut in prædicta Bulla usque affluet incrementis.
  •  
    (f) In Francia: Ubi erat Cœnobium Brugense; non in Turonia, ut excidit Waddingo ad hunc ann. n. 12., & in lib. de Scriptor. Ord. Minor., qui tamen ad ann. 1379. n. 2. ex Speculo Minor. habet fuisse Ministrum Provinciæ Franciæ.
  •  
    (g) Fraternitati tuæ &c.: Ut in supracitata Bulla usque consequi merearis.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154130 (bullarium-franciscanum-2217), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154130 (mise à jour : 26/01/2021).