Général
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Super electione Abbatissæ Monasterii S. Joannis Licien. Ord. S.B. cognoscant, & juxta mandatum disponant. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 52. anno 2.)
-
Anno 1279. die 12. Aprilis.
-
1279
-
NICOLAUS &c.
Dilectis Filiis … Priori Prædicatorum, & … Custodi Minorum Fratrum Ordinum Brundusin.a Salutem, & Apostol. Benedictionem.
Et si Religiosorum locorum, & personarum ipsorum sollicitudo Nobis immineat generalis, de illorum tamen statu prospero cogitare attentiùs Nos oportet, quæ ad Romanam Ecclesiam nullo pertinent mediante, eorum occurrendo dispendiis, & profectibus; prout donat Dominus, intendendo. Ex parte siquidem dilectarum in Christo Filiarum Conventus Monasterii Sancti Johannis Litien.b ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Ordinis Sancti Benedicti fuit propositum coram Nobis, quòd olim dicto Monasterio per obitum quondam Claritiæ Abbatissæ ipsius Monasterii, Abbatissæ regimine destituto, prædictæ Conventus, vocatis omnibus, quæ voluerunt, debuerunt, & potuerunt commodè interesse, die ad hoc statutâ ad tractandum de futuræ substitutione Abbatissæ convenientes in unum, ac volentes super hoc per viam procedere compromissi dilectæ in Christo Filiæ Mabiliæ dicti Monasterii Cantrici providendi vice dictarum Conventus præfato Monasterio de Abbatissâ concesserunt liberam potestatem. Dicta namque Cantatrix deliberatione habitâ diligenti, dilectam in Christo Filiam Flamengam Monialem Monasterii Sanctæ Mariæc Brundusin. ejusdem Ordinis Mulierem utique litteratam, providam, & honestam, ac in spiritualibus, & temporalibus circumspectam, per cujus industriam speratur præfatum Monasterium Sancti Johannis posse salubriter gubernari, in Abbatissam ejusdem Monasterii Sancti Johannis auctoritate concessionis hujusmodi postulavit. Quare supradictæ Conventus fecerunt Nobis humiliter supplicari, ut postulationem eamdem admittere curaremus. Nos igitur ad paupertatem ipsius Monasterii Sancti Johannis, qua gravari dicitur, Paternum habentes respectum hujusmodi negotium Circumspectioni vestræ, de qua plenam fiduciam in Domino gerimus, providimus committendum. Quocirca Discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus si vobis constiterit dictum Monasterium Sancti Johannis ad Nos nullo medio pertinere, inquisitâ de modo postulationis, studiis Postulantium, & Postulatæ meritis sollicitè veritate; si postulationem ipsam inveneritis de personâ ydoneâ canonicè celebratam, auctoritate Nostrâ postulationem admittentes eamdem dictam Flammengam memorato Monasterio Sancti Johannis in Abbatissam præficere, sibique munus benedictionis impendere procuretis. Recepturi ab eâ postmodum Nostro, & Ecclesiæ Romanæ nomine fidelitatis solitæ juramentum, juxta formam, quam vobis sub Bulla Nostrâ mittimus interclusam; alioquin eâdem postulatione ritè repulsâ, faciatis ipsi Monasterio Sancti Johannis per electionem canonicam de personâ ydoneâ provideri. Contradictores per censuram Ecclesiasticam, appellatione postpositâ compescendo. Formam autem juramenti, quod ipsa præstabit, de verbo ad verbum per ejus patentes litteras suo sigillo signatas per proprium Nuntium Nobis quantocius destinare curetis. Non obstante indulgentiâ, qua vobis, & Fratribus vestri Ordinis a Sede Apostolicâ dicitur esse concessum, ut de negotiis cognoscere non teneamini inviti, quæ vobis a Sede committuntur eâdem.
Datum Romæ apud Sanctum Petrum ii. Idus Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Secundo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CIX., p.386
-
(a) Brundusin.: Vulgo Brindisi Apuliæ Archiep. & Ordinis nostri caput Custodiæ sui nominis.
-
(b) S. Johannis Litien.: De quo diximus ad 91. epistolam Gregorii IX. Pervenit ad audientiam &c. anno 1233. die 8. Martii datam, & in 1. hujus Operis tomo p. 98. relatam.
-
(c) Monasterii S. Mariæ: Cujus mentio in Annal. Benedict. Mabillon. non occurrit.