Général
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Super cessione Abbatis S. Auberti Cameracen. cognoscant, & disponant, prout expedierit. (Ex Vat. Reges. Pontif. ep. 85. anni 1.)
-
Anno 1278. die 6. Julii.
-
1278
-
NICOLAUS &c.
Venerabili Fratri …a Episcopo Cameracen.b , & dilectis Filiis … Abbati Monasterii de S. Aceolo Ambianen. Diœcesisc , ac … Custodi Ord. FF. Min. Cameracen.d Sal., & Ap. Ben.
Ex parte dilecti Filii Walterii Abbatis Monasterii Sancti Auberti Cameracen. Ordinis Sancti Augustini fuit Nobis humiliter supplicatum, ut cum ipse propter sui corporis infirmitatem, ac debilitatem, quam in eo parit proprietas senectutis, ad sui prosecutionem officii jam impotens sit effectus, ne, quod absit, sub ipsius umbrâ jamdictum Monasterium patiatur in spiritualibus, & temporalibus detrimentum, ejus resignationem recipi, & sibi de bonis ipsius Monasterii provisionem congruam assignari de benignitate Apostolicà mandaremus. Nos igitur ejusdem Abbatis precibus inclinati, Discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus, si est ita, & utilitati dicti Monasterii videritis expedire, & Conventus prædicti Monasterii, vel majoris & sanioris partis ipsius ad hoc accedat assensus, ipsius Abbatis resignationem recipere, & eidem provisionem aliquam moderatam de bonis præfati Monasterii juxta facultates ipsius, & dicti Abbatis necessitates pro suâ substentatione assignare curetis: Contradictores per censuras Ecclesiasticas appellatione postpositâ compescendo. Non obstante Indulgentiâe, qua tibi, Fili Custos, vel Fratribus tui Ordinis a Sede Apostolicâ dicitur esse concessum, quòd non tenearis te intromittere de quibuscumque negotiis per litteras Sedis ipsius, nisi in eis de concessione hujusmodi plena & expressa mentio habeatur.
Datum Viterbii ii. Nonas Julii, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XXXIX., p.321
-
(a) Ven. Fratri …: Engeramo de Querqui anno circiter 1275. assumto.
-
(b) Episc. Cameracen.: Vulgo Cambrai in Belgio tunc sub Archiepiscopo Remensi, nunc ad Metropolis dignitatem evectæ civitatis.
-
(c) Ambianen. Diœcesis: Vulgo Amiens etiam in Belgio Picardiæ quæ præcipua sub Archiep. Remensi.
-
(d) Custodi O. FF. Min. Cameracen.: Nulla Cameracen. Custodia legitur in veteri Provinciali Ordinis nostri, neque in distributione Provinciarum, & Custodiarum Ordinis anno 1260. Narbone facta in Comitiis Gener., sed Cameracen. Cœnobium erat 4. al. 6. Custodiæ Atrebaten. in Provincia Franciæ ex cit. Provinciali; aut igitur aliquando capita Custodiæ mutata sunt, aut Custos Atrebatensis tunc Cameraci morabatur.
-
(e) Indulgentia: Toties in hujus Operis epistolis memorata Quieti vestræ &c.