Général
-
Nicolas III (1277-1280)
-
Urget Regem, ut in die coronationis ejus, vel postridie omnia parata habeat pro confirmatione privilegiorum, aliorumque Romanæ Ecclesiæ facienda. (Ex Reges. Vatic. ep. 4. apud Autorem Dissert. Hist. de summo Sedis Apostolicæ Imperio in urbem, Comitatumque Comacli pag. 53. Append.)
-
Anno 1278. die 7. Junii.
-
1278
-
NICOLAUS &c.
Charissimo in Christo Filio Rodulpho Regi Romanorum Illustri Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
In aliis, quæ tibi diriguntur ex parte Nostrâ litterisa, inter alia continetur, quòd infra octo dies, postquàm dante Domino Imperiale Diadema susceperis, Privilegia, litteras, recognitiones, ratificationes, confirmationes, innovationes, juramenta, concessiones, donationesb & cætera, quæ inter te, ac Nos, & Romanam Ecclesiam aguntur ad præsens; & quæ per te, vel de mandato tuo facta sunt hactenus, & fieri contigerit circa prædicta, & quodlibet eorumdem sub aurea Bulla similiter innovabis, facies, & de novo concedes; & procurabis, quòd Principes Alemanniæ tàm Ecclesiastici, quàm sæculares ad præmissa suum adhibeant assensum. Verùm quia intendimus præmissa in Coronationis tuæ, vel saltem sequenti die solemnitate debitâ solidari; Serenitatem Regiam præsentibus excitamus, quatenus id de mente Nostrâ percipiens, sic ad te omnia præcingere, ac ante tempora cum plenâ deliberatione, prout negotii qualitas exigit, ordinare procures; quòd hæc in die Coronationisc prædictæ, vel sequenti juxta Nostrum desiderium, annuente Domino, ad laudem Altissimi, & exaltationem Christiani Populi compleantur.
Datum Romæ apud Sanctum Petrum vii. Idus Junii, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XXXV., pp.316-317
-
(a) Litteris: Incip. Intima mentis Nostræ &c. biduum ante datis ut supra fol. 310.
-
(b) Donationes &c.: Ut ibi prope finem.
-
(c) In die Coronationis: Quæ porro nunquam acta fuit.