« bullarium-franciscanum-2098 »


Général

  •  
    Nicolas III (1277-1280)

  •  
    Constituitur Episcopus Grossetanus in Tuscia. (Ex Reges. Vatic. epist. 45. apud Waddingum in Reges. Pontif. n. 6.)

  •  
    Anno 1278. die 9. Aprilis.

  •  
    1278


  •  

    NICOLAUS &c.

    Venerabili Fratri B.a Episcopo Grossetan.b Salutem, & Apostol. Bened.

    Militanti Ecclesiæ &c.c Sanè vacante olim Ecclesia Grossetan., Capitulum ipsius Ecclesiæ Bindum de Monte Orgialid ejusdem Ecclesiæ Præpositum inibi postularunt. Negotio itaque postulationis hujusmodi ad Sedem Apostolicam devoluto; Nos postulatione ipsâ ex causis variis non admissâ; volentes eidem Ecclesiæ paternâ sollicitudine præcavere, ne prolixioris dispendia vacationis incurreret; te Fratrem Ordinis Fratrum Minorum de Fratrum Nostrorum consilio, & Apostolicæ plenitudine potestatis dictæ Ecclesiæ &c.e, quòd eadem Ecclesia per diligentiam, & industriam tuam; cum habearis bonitate conspicuus, Religionis honestate præclarus, & sollicitudine circumspectus, ac in magnis, & arduis comprobatusf; laudabilia in spiritualibus, ac temporalibus suscipiet incrementa. Te igitur ad præfatam Ecclesiam cum plenitudine Nostræ benedictionis, & gratiæ remittentes, Fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus sic laudabiliter curam ipsius Ecclesiæ gerere studeas; quòd tibi per vitæ meritum; & aliis proficias exemplum; Nosque personam tuam exinde præcipui favoris gratiâ prosequi non immeritò teneamurg.

    Datum Romæ apud Sanctum Petrum v. Idus Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Primoh.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°XIX., p.299

  •  
    (a) Fr. B.: Bartholomæo Amerino a Johanne XXI. primum, exin ab hoc Nicolao ad Rodulphum Romanorum Regem legatum ex epist. Solet nota Principum &c. anno superiore die 12. Decembr. data sup. fol. 282.
  •  
    (b) Grossetan.: Al. Rosetan. in Tuscia maritima, agroque Senensi, cujus Archiepiscopatui nunc subjectus agnoscitur, qui tunc uni Romano Pontifici parebat.
  •  
    (c) Ecclesiæ &c. Ut in præcedenti epistola usque clementia studeamus.
  •  
    (d) De Monte Orgiali: Ejusdem Diœcesis Grossetanæ Oppido.
  •  
    (e) Dictæ Ecclesiæ &c.: Ut in Bulla Debitum officii &c. pro B. Episcopo Eugubino data 5. Junii usque fiduciamque tenentes; quo loco Pontifex asserit, se manibus propriis ei munus consecrationis impendisse, quod Ughellus tom. 3. Ital. Sac. tradit factum xv. Kal. April.
  •  
    (f) Comprobatus: In ardua legatione ad Regem Romanorum supra citata.
  •  
    (g) Teneamur: Addit Waddingus ad hunc ann. num. 25., Pontificem litteras dedisse etiam ad Ildebrandinum Comitem S. Floræ, & Ildebrandinum Pitiliani Comitem Tusciæ Palatinum, ut ejusdem Ecclesiæ jura in eorum Terris consistentia benevolo favore protegerent, & defenderent.
  •  
    (h) Hic Episcopus hoc anno mense Octobri cum nonnullis Minoritis legatus est Constantinopolim ad Græcorum Imp. Palæologum, ut infra. Anno 1288. Civitatem Callii in Umbria transtulit ad alium locum sub nomine Civitatis S. Angeli Papalis jussu Summi Pontificis ex diplomate Nicolai IV. ab Ughello to. 2. Ital. Sac. in Episc. Callien. relato: annoque 1290. in Flaminiam legatus fuit, cui successit Petrus Saracenus Episc. Vicentin. ex Chroni o Forolivien. in to. 22. Script. Rer. Italic., & inde in Angliam ex Spondano num. 5., Waddingo num. 1., & Raynaldo num. 42.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154011 (bullarium-franciscanum-2098), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154011 (mise à jour : 26/01/2021).