« bullarium-franciscanum-2089 »


Général

  •  
    Nicolas III (1277-1280)

  •  
    Mittit ad Tartaros pro conversione ipsorum ad Fidem Christi multis facultatibus, & privilegiis hos Nuncios communiens. (Ex Reges. Vatic. ep. 15. apud Waddingum ad hunc ann. n. 11., testante idipsum Raynaldo n. 22., nunc epist. 230.)

  •  
    Anno 1278. die 1. Aprilis.

  •  
    1278


  •  

    NICOLAUS &c.

    Dilectis Filiis Fratribus Gerardo de Pratoa , Antonio de Parmab , Joanni de Sancta Agathac , & Andreæ de Florentiad , ac Matthæo de Aretioe Ordinis Minorum in Terras Tartarorum proficiscentibus, Sal., & Apost. Bened.

    Æterni Pastoris, licèt immeriti, vices tenentes in Terris supra vires Nostras per hoc Nobis onus incumbere noscimus; sed ad id Nos esse potissimè obligatos advertimus, ut de salute cunctorum incessabili sollicitudine cogitemus. Hanc profectò ferventi desiderio cupimus, vigili attentione perquirimus, & quantum Nobis ex alto permittitur, vehementi studio procuramus. Sed licèt mens Nostra urgentibus agendis innumeris meditatione multiplici distrahatur, nunquam tamen ab illa oculum Nostræ intentæ considerationis avertit. Imminet enim Nobis compassionis, ac doloris multa materia, quòd videmus plurimos diabolicâ fraude deceptos cordis cœcitate perire; nonnullos, qui viam salutis prorsus ignorant; multos verò, quoniam ab eâ damnabiliter declinarunt. Quare oportet, ne in commissi Nobis officii executione id, quod magis expedit per negligentiam omittamus, ut animarum ipsorum periculis, quibus possumus, remediis obviemus. Rogantes Altissimum, quòd errantibus, ut in viam possint redire justitiæ, veritatis suæ lumen ostendat; ut cognoscentes veram lucem, quæ Christus est, illa respuant, quæ huic inimica sunt nomini; & ea, quæ sunt apta, sectentur. Cum autem, sicut Magnificus Princeps Abaghaf Rex Orientalium Tartarorum Illustris fel. record. Johanni Papæ g prædecessori Nostro, ejusque Fratribus, inter quos Nos tunc officium Cardinalatus habebat, suis litteris, & Nuntiish intimavit, Charissimus in Christo Filius Noster Quolibeyi Magnus Cham Imperator, & Moderator omnium Tartarorum Illustris, qui Christianus asseriturj, & ipsi plenis expectent affectibus personas aliquas ad partes illas per Romanam Ecclesiam destinari, per quas ipsi, Filii, populique sui possint in Christianâ Fide instrui; & ab eisdem personis prædicti Filii, & Populi, aliique de ipsorum exercitibus baptizari. Nos Christi Vicarius, & Beati Petri, disponente Domino, licèt immeriti, Successores effecti, prædicti Abaghæ gratâ Nobis quamplurimum perceptione commoti; ut pro tantorum Principum, & Populorum procurandâ salute servitutis Nostræ debitum exolvamus; ad vos, quos novimus viros Religionis claritate fulgentes, morum honestate decoros, & diversarum virtutum titulis divinitùs insignitos, ac litterali scientiâ multipliciter circumfultos propriam mentem convertimus, & oculos fiducialiter aperimus, ut vobis, de quorum studiosis operibus fructus utiles, Deo placitos, & Nobis acceptos speramus, & credimus proventuros; super hoc onus Nostræ sollicitudinis imponamus. Vos igitur ad partes easdem de Fratrum Nostrorum consilio tamquam salutis Angelos ad exercendum inibi opus Dominicum juxta professæ Religionis officium prudenter accinctos, duximus destinandos, Devotioni vestræ præsentium tenore, ac in remissionem peccatorum omnium injungentes, quatenus sperantes in illo, qui suorum gressus dirigit in salutem, illuc fiducialiter accedatis; & eosdem Abaghamk, Filios, populos, & alios de exercitibus supradictis juxta datam vobis ab Altissimo gratiam, ad receptionem sacri Baptismatis, & cognitionem veræ, & Orthodoxæ Fidei attentis monitis, efficacibus exhortationibus, & instructionibus ipsius Fidei generaliter, & singulariter inducatis, ut Divinâ cooperante Clementiâ, & sermonem vestrum misericorditer confirmante, prædicti Cham, & Abagha Filii, & populi, ac alii memorati in professione, ac observatione Catholicæ Fidei Fidelium Populis aggregentur; & per Omnipotentiam Divini nominis salvi fiant. Ut autem in præmissis eo securiùs procedatis, quo per Nos sicut his, & aliis, quæ ad commissum vobis spectant officium, majori fueritis auctoritate muniti; vobis, & cuilibet vestrum præsentium tenore concedimus, ut in eisdem partibus, ubi, quando, & quoties expedire videritis, proponere Verbum Dei, & constitutis ibidem, etiamsi aliqui sint excommunicatione ligati, in verbis, officio, & cibo, ac aliis securè communicare; ac ipsos Abagham, Filios, populos, seu quoscumque alios converti ad unitatem Christianæ Fidei cupientes recipere, & baptizare juxta formam, quam in hoc eadem servat Ecclesia, liberè valeatis. Liceat etiam vobis communiter, vel divisim ibidem redeuntibus ad obedientiam Sedis Apostolicæ, qui sunt excommunicatione ligati, absolutionis beneficium juxta formam Ecclesiæ impertiri; & super eo dispensare cum ipsis, cujuscumque conditionis extiterint, qui sacros receperunt Ordines, & Divina celebrarunt Officia sic ligati; nisi tales fraudolenter se ad partes illas pro his obtinendis gratiis transtulissent. Et ut ii, qui ad Ecclesiæ Catholicæ redierint unitatem, quòd inter suos habitent, eisque communicent. Similiter quoque concedimus, ut omnium Fidelium dictarum partium confessiones audire; ac ipsis injungere pœnitentias salutares; & excommunicatos a Canone, vel alio modo juxta prædictam formam absolvere; dummodo injuriam, & damna passis satisfaciant competenter; ac occisores quoque Clericorum, ac Religiosarum Personarum in prædictis Partibus constitutos absolvere; dummodo Ecclesiis, Monasteriis, & Personis per hoc læsis condignam satisfactionem impendant; fundare de novo ibidem Ecclesias in locis, ubi non sunt ad hæc distinctæ Diœceses, & Diœcesani Episcopi non habentur; & taliter fundatis idoneos instituere Rectores, & illis qui de præfatis Populis noviter fuerint conversi, dare licentiam, ut uxores suas, cum quibus in gradibus a lege Divinâ non prohibitisl contraxerunt valeant retinere; dum tamen talis retentio ipsos conjuges ad mortale non pertrahat, & fieri possit, absque contumeliâ Creatoris, & de Causis Matrimonialibus, quas in partibus illis ad audientiam vestram, seu cujuslibet vestrum deferri contigerit, legitimè cognoscere, ac discordantes inter se ad invicem, quòd ad pacem, & concordiam redeant, & quòd inordinatè viventes de suis excessibus, sicut justum fuerit, & expedire videritis satisfactionem exhibeant, compellere per censuram Ecclesiasticam liberè valeatis. Volumus insuper, quòd in Terris, & locis, in quibus vos hospitari contigerit, in illis specialiter partium prædictarum, in quibus residentiam facietis; etiamsi ibidem Ecclesiæ, vel Oratoria non existant; Missam, & cætera Divina celebrandi Officia, & in eisdem partibus benedicendi Cœmeteria; Indulgentias dandi; vota commutandi; ac vestes Sacerdotales, Altaria, Pallas, & Corporalia per eos, qui ex vobis sunt Presbyteri, benedicendi, ubi Catholicorum Episcoporum copia non habetur; nec non omnia alia, & singula faciendi, quæ ad augmentum Divini nominis, & ampliationem Ecclesiæ Fidei, ac reprobationem, & irritationem illorum, qui sacris traditionibus contradicunt; sicut pro loco, & tempore videritis expedire, communiter, & singulariter liberam licentiam habeatis.

    Datum Romæ apud Sanctum Petrum Kalendis Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Primo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°X., pp.290-291

  •  
    (a) Gerardo de Prato: Tunc Oppido Tusciæ, nunc Civitate Episcopatui Pistoriensi unita; qui Gerardus germanus Fr. Arlotti Ministri Generalis postea socius fuit Bonagratiæ Ministri Generalis Ordinis insequenti anno assumti.
  •  
    (b) Antonio de Parma: Civitate Æmiliæ, ac Provinciæ Bononien.
  •  
    (c) Joanni de S. Agatha: Extat Civitas Episcopalis in Principatu ulteriori sub Archiepiscopo Beneventano vulgo S. Agata de’ Goti; extat & Oppidum in tractu Montis Feretri, ac finibus Flaminiæ, Tusciæ, & Umbriæ Diœcesis S. Leonis vulgo S. Agata di Monte Feltro Provinciæ Bononien., sunt & alia Oppida, seu loca hujus nominis in Italia Diœcesis Cremonen., & Imolen., sed in duobus primis dumtaxat Fratres O.M. Cœnobia sub initium Religionis habuerunt, & habent præsertim in secundo antiquius, ad quod hunc Joannem pertinere litteris mandavit Fr. Salimbene Parmensis O. M. in Chron. Ms. pag. 296. ubi refert, hunc cum FF. Antonio ac Gerardo supradictis, aliisque tribus Fratribus O. M. missum fuisse etiam a Joanne XXI. ad Tartaros, ut pariter notavi in fine Bullæ ejusdem Pontificis Joannis XXI. Ex parte dilectorum &c. dat. 28. Septembris 1276. ut sup. fol. 248. no. (d)
  •  
    (d) Andreæ de Florentia: Provinciæ Tusciæ Civitate notissima.
  •  
    (e) Matthæo de Aretio: Ejusdem Provinciæ Tusciæ.
  •  
    (f) Abagha: Nepos ex sorore Quolibey Magni Cham Tartarorum Imperatoris, ad quos sunt sequentes litteræ.
  •  
    (g) Johanni Papæ: Hujus nominis XXI.
  •  
    (h) Suis litteris, et Nunciis: Quæ litteræ in Annal. Eccles. non habentur, & Nuncii Joannes, & Jacobus Vassalli sciuntur ex sequenti epistola.
  •  
    (i) Quolibey: Al. Quobley, & Cobila, qui circa ann. 1260. Mangoni successit in Regno Catay, Tartarorumque Imperio; & ad quem sunt litteræ post triduum datæ.
  •  
    (j) Christianus asseritur: Ex Haitono Armeno, & Marino Sanuto, ipsoque Pontifice, a quo in hac, & sequentibus epistolis appellatur Charissimus in Christo Filius noster; quo titulo nonnisi Reges Christiani, & Catholici donantur.
  •  
    (k) Abagham: Qui Nuncios, & Prædicatores non postulaverat, sed ejus avunculus Quolibey jam Christianus optabat, ut & ad se, & ad suum etiam nepotem, eorumque populos mitterentur, qui eos in Christiana Fide instruerent, & converterent. Abagha vero petierat, ut Christianus exercitus transfretaret in Terram S., & suo conjungeretur ad Saracenos debellandos.
  •  
    (l) Non prohibitis: Ut in primo gradu consanguinitatis lineæ rectæ, secundum aliquos; nam de nonnullis aliis gradibus disputant Doctores Theologiæ Moralis; & sane hic Pontifex plures gradus a lege Divina prohibitos existimat, ut primum gradum consanguinitatis lineæ transversæ, & forsan alios Levitici cap. 18.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 154002 (bullarium-franciscanum-2089), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/154002 (mise à jour : 26/01/2021).