Général
-
Grégoire X (1271-1276)
-
In Legationis suæ Ministerio uti valeat opera Prælatorum Eccles. quorumcumque, ac etiam Fratrum Minorum, & Prædicatorum cum facultatibus &c. (Ex Reges. Vatic. Pontif. epist. 137. anni 3.)
-
Anno 1274. die 1. Septembris.
-
1274
-
GREGORIUS &c.
Dilecto Filio S.a tituli Sanctæ Ceciliæ Presbytero Cardinali Apostolicæ Sedis Legatob Salut., & Apost. Bened.
Commissum tibi Crucis negotium promoveri utiliter affectantes Discretioni tuæ præsentium auctoritate concedimus, ut negotium ipsum singulis Archiepiscopis & Episcopis in suis Civitatibus, & Diœcesibus; Provincialibus quoque Ministris Minorum, & Prioribus Prædicatorum Fratrum Legationis tuæ in commissis sibi administrationibus committere valeas, & mandare, ut singuli eorumdem Ministrorum & Priorum per se, & alios ad hoc ydoneos Fratres earumdem administrationum, quos deputare, ac mutare, aliosque substituere, quoties expedierit, studeant, illud sollicitè prosequantur. Nos enim illos, quos ipsi Ministri, & Priores taliter deputaverint, & substituerint, eâ volumus indulgentiâ, libertate, & immunitate gaudere, & auctoritate fungi, quâ gaudebunt & fungentur Ministri & Priores, quibus nominatim ipsum negotium duxeris committendum.
Datum Lugduni Kalendis Septembris, Pontificatus Nostri Anno Tertioc.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LIII., pp.220-221
-
(a) S.: Simoni de Bria Gallo postea ad Summum Pontificatum evecto sub nomine Martini IV.
-
(b) Legato: In Gallias ex Annal. Eccles. Raynaldi ad hunc ann. n. 35. & seqq.
-
(c) Antea quoque eidem indulserat, ut ad sua obsequia recipere posset Fratres Ord. Prædicat. & Min., aliorumque Ordinum ex epist. 126. Ut eo efficacius &c. cit. Reges. Vatic. dat. Lugduni xiv. Kalend. Septembris Pontif. anno tertio.