« bullarium-franciscanum-1914 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Confirmat, & declarat, quæ statuit Alexander IV. de recipiendis ad Ordinem post annum probationis. (Ex Reges. Vatic. epist. 43. apud Waddingum in Regesto Pontif. num. 27., & apud Bullarium Ordinis Prædicat. tom. 1. Bul. 87. illudque Roderici Regul. Bul. 12., ac in Firmamen. trium Ordinum part. 2. trac. 1. fol. 21., nec non ex Autographo Archivi Florent. nostri Conventus S. Crucis; cusum vero in Speculo Minorum trac. 1. fol. 12.)

  •  
    Anno 1268. die 6. Julii.

  •  
    1268


  •  

    CLEMENS &c.

    Dilectis Filiis ‥ Magistroa , & Fratribus Ordinis Prædicatorum Sal., & Apostol. Benedictionem.

    Lecta Nobis vestra petitio continebat, quod fel. record. Alexander Papa, prædecessor Noster vobis, & dilectis Filiis ‥ Generali Ministro; & aliis Fratribus Ordinis Minorumb, olim in virtute obedientiæ per suas litterasc præceperit, ut vos eorum Ordini, vel ipsi vestro, voto, vel juramento obligatos nullatenus prætextu indulgentiæ alicujus, seu aliquarum litterarum obtentarum a Sede Apostolicâ, vel etiam obtinendarum in posterum, quæ de illis expressam non facerent mentionem, præsumeretis recipere, nisi prius Ministri, vel Prioris sui petita foret licentia, & obtenta. Decrevit etiam irritum, & inane quicquid per vos, vel ipsos in hac parte contra præceptum suum contingeret attentari; statuens ut hujusmodi præsumptores incurrerent excommunicationis sententiam ipso facto, a qua nequaquam absolvi possent, nisi se apud Sanctam Sedem Apostolicam ab ea, sicut visum foret, absolvendi, personaliter præsentarent. Postmodum verò per quasdam alias litterasd vobis, & eisdem Fratribus duxit districtius inhibendum, ne ante probationis annum elapsum, qui est maximè in subsidium fragilitatis humanæ regulariter institutus, quemquam ad professionem vestrorum Ordinum præsumeretis recipere; seu ad renunciationem seculi faciendam: Nec constitutum in probatione novitium aliquatenus impedire, quominus infra eundem annum Probationis ad aliam regulam, quam mallet, transiret; sicut de suâ procederet liberâ voluntate; non obstantibus statuto contrario, si quod a vobis, vel ipsis esset editum quod ipse decrevit irritum, & inane; vel aliquibus litteris, a Sede Apostolicâ impetratis, seu etiam impetrandis, quæ de præmissis expressam non facerent mentionem; & si fortè contra hujusmodi suam inhibitionem, quemquam vos, vel dicti Fratres reciperetis, qui taliter receptus existeret, nullatenus esset vestro, vel eorumdem Fratrum Ordini obligatus; vosque ac ipsi a receptione quorumlibet, ad professionem dictorum Ordinum essetis ipso facto suspensi; & insuper pœnæ deberetis subjici, quæ Fratribus ipsorum Ordinum pro culpis infligi gravioribus consuevit. Nos igitur ipsius prædecessoris, qui super hoc certum edidit declarationis oraculum, vestigiis inhærentes, quod ipse de obligatis Ordinibus prædictis in præmissis suis litteris dixerat; ne ipsi, vel vos recipere præsumeretis eosdem, statuendo, ut hujusmodi præsumptores ipso facto sententiam excommunicationis incurrant; de illis tantum intelligi volumus, quos post prædictum annum Probationis elapsum, eisdem esse constiterit Ordinibus obligatos. Cæterum nolumus, quòd per aliquam inhibitionem, seu constitutionem Nostram, si qua postmodum a Nobis forsitan emanavit, quæ huic declarationi videatur contraria, præjudicium aliquod declarationi generetur eidem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ declarationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserint, indignationem Omnipotentis Dei &c.

    Datum Viterbii ii. Nonas Juliie, Pontificatus Nostri Anno Quarto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CLXXIV., p.161

  •  
    (a) Magistro: Joanni Vercellensi, de quo Scriptores Ord. Prædicat. tradunt electum fuisse anno 1264., & 20. annis Ordinem suum feliciter rexisse in cit. tamen Fragmentis trium Ordinum data est Generali, & Provincialibus Ministris, ac universis Fratribus Ordinis Fratrum Minorum: nempe S. Bonaventuræ &c.
  •  
    (b) Generali Ministro, et aliis Fratribus Ordinis Minorum: Cit. Firmamenta 3. Ord. habent: Magistro, & aliis Fratribus Ordinis Prædicatorum; quia ibi data est Fratribus Ordinis Minorum.
  •  
    (c) Per suas litteras: Incipientes Quo vos in Christo &c. anno 1255. die 22. Maji, & 1256. die 5. eodem mense datas.
  •  
    (d) Per quasdam alias litteras: Quæ non habentur saltem vulgatæ.
  •  
    (e) ii. Nonas Julii: Cit. Codex Florentinus habet Nonis Julii, prout mihi transcriptus fuit.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153827 (bullarium-franciscanum-1914), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153827 (mise à jour : 26/01/2021).