Général
-
Clément IV (1265-1268)
-
Jubet, ut Fr. Henricum de S. Germano Ordinis Min. Electum, si idoneum repererit, Æserniensi Ecclesiæ præficiat. (Ex Reges. Vatic. epist. 6. apud Waddingum in Reges. Pontif. num. 16.)
-
Anno 1268. die 18. Februarii.
-
1268
-
CLEMENS &c.
Venerabili Fratri Rodulpho Episcopo Albanen. Apostolicæ Sedis Legato Sal., & Apost. Bened.
Ex parte dilectorum Filiorum Capituli Ecclesiæ Isernien.a fuit propositum coram Nobis, quòd Ecclesiâ ipsâ Pastore vacante, iidem pro futuri substitutione Pontificis, vocatis omnibus, qui voluerunt, potuerunt, & debuerunt commodè interesse, sicut moris est, convenientes in unum, in dilectum Filium Henricum de Sancto Germanob de Ordine Minorum, quem asserunt virum industrium, honestæ conversationis, & vitæ, litteraturæ sufficientis, & sollicitudinis circumspectæ, vota sua unanimiter, & concorditer direxerunt, sperantes quod per ejus industriam eadem Ecclesia Deo propitio relevari possit a noxiis, & in spiritualibus, & temporalibus spiritualiter gubernari. Quare duxerunt Nobis humiliter supplicandum, ut eumdem Fratrem regimini ejusdem Ecclesiæ præficere curaremus. Nos itaque nolentes, quod prædicta Ecclesia prolixioris dispendia vacationis incurrat, mandamus quatenus, si prædicti Capitulum in memoratum Fratrem unanimiter, sicut asserunt, concordarunt; & eum ad ipsius Ecclesiæ regimen idoneum esse repereris, ac utilitati ejusdem Ecclesiæ credideris expedire; ipsum eidem Ecclesiæ auctoritate Nostrâ in Episcopum præficias, & Pastorem, faciens ei a subditis suis obedientiam, & reverentiam debitam exiberi; sibique per aliquos vicinos Episcopos communionem, & gratiam Apostolicæ Sedis habentes munus consecrationis impendi. Alioquin de aliâ personâ idoneâ eidem Ecclesiæ de gremio, vel extra gremium ipsius; sicut de tuâ voluntate processerit; studeas providere: Contradictores per censuras Ecclesiasticas, appellatione postpositâ, compescendoc.
Datum Viterbii xii. Kalend. Martii, Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CLII., pp.140-141
-
(a) Ecclesiæ Isernien.: Al. Æsernia vulgo Sergnia in Samnio ad radices Appennini montis 4. mil. pas. a fluvio Vulturno Episcopalis urbs sub Capuano Archiepiscopo.
-
(b) De Sancto Germano: Oppido ad radices Montis Casini ex hujus ruinis extructo in Provincia Terræ Laboris; de quo Antistite agit, & Ughellus tom. 6. Ital. Sac., sed ex Waddingo.
-
(c) Porro Fr. Henricum consecratum fuisse colligimus ex Catalogo Episcoporum illius Ecclesiæ.