« bullarium-franciscanum-1881 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Bona quædam stabilia Girardini Candelerii Vulsinien. defuncti relicta, & inculta eis concedit. (Ex Reges. Vatic. epist. 139. tom. 3. anni 3.)

  •  
    Anno 1267. die 9. Decembris.

  •  
    1267


  •  

    CLEMENS &c.

    Dilectis in Christo Filiabus Abbatissæ, & Conventui Monasterii Sancti Laurentiia Urbevetan.b Ordinis Sanctæ Claræ Sal., & Apostol. Bened.

    Speciali gratiâ, & favore vos illâ de causâ dignas potissimè reputamus, quia in paupertatis habitu elegistis pauperem Christum sequi. Ex parte siquidem vestrâ fuit propositum coram Nobis, quòd quondam Girardinus Huguitionis Candelerii de Bulsenoc Laicus Urbevetan. Diœcesis de bonis suis in voluntate ultimâ condidit testamentum, in quo duos filios suos pupillos sibi hæredes instituit; & si contingeret filios ipsos sine liberis decedere, omnia bona sua indistinctè, non expressis aliquibus personis vel locis, mandavit pauperibus erogari. Verùm extante conditione hujusmodi, Constantia relicta ipsius Girardini Mater pupillorum ipsorum nupsit nobili viro Jordano de Civitella Balneoregen. Diœcesisd, cui de facto in dotem omnia bona tradidit supradicta. Porrò Venerabilis Frater NostereUrbevetan. Episcopus loci Diœcesanus tanquam Procurator pauperum super bonis prædictis movit nobili, & relictæ præfatisf apud Sedem Apostolicam quæstionem, & contra eos obtinuit diffinitivam sententiam promulgari. Sanè quædam Domus positæ in Bulseno inhabitatæ, & possessiones, hortus, & pratum sita in pertinentiis ejus, quæ sunt de bonis ejusdem, inculta remanent; cum non sit aliquis, qui domos ipsas inhabitare; ac possessiones, hortum, & pratum hujusmodi colere audeat propter potentiam nobilis supradicti. Quare Nobis humiliter supplicastis; ut cum domus, possessiones, hortus, & pratum prædicta in Nostra dispositione consistant; ea vobis ad relevandam vestram inopiam conferre de benignitate Apostolicâ curaremus. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, præmissis veris existentibus, domos, possessiones, hortum, & pratum prædicta vobis auctoritate præsentium conferimus, & donamus. Nolumus tamen per hoc alicui, qui se in prædictis bonis jus habere contendat, in jure suo præjudicium generari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ collationis, & donationis infringere &c.

    Datum Viterbii v. Idus Decembris, Pontificatus Nostri Anno Tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°CXLI., pp.130-132

  •  
    (a) Monasterii S. Laurentii: Inter Vineas nuncupati in diplomate 177. Gregorii IX. Religiosam vitam &c. anno 1235. die 23. Julii edito; & de quo in epist. 39. Urbani IV. Olim felicis recordationis &c. anno 1262. 24. Julii data.
  •  
    (b) Urbevetan.: Vulgo Orvieto in colle Hetruriæ, ditionisque Pontificiæ in finibus ditionis Magni Ducis Hetruriæ.
  •  
    (c) Bulseno: Al. Volsinio, ac Vulsino Tusciæ oppido in Patrimonio S. Petri, & limite agri Urbevetani, nec longe a Monte Flascone.
  •  
    (d) Balneoregen. Diœcesis: In Tuscia, & S. Petri Patrimonio vulgo Bagnarea inter Urbem veterem, & Montem Flasconem.
  •  
    (e) Frater noster ‥: Constantinus Medices Florent. O. P. ex Ughello tom. 1. Ital. Sac.
  •  
    (f) Nobili, et relictæ præfatis: Nempe Jordano, & Constantiæ.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153794 (bullarium-franciscanum-1881), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153794 (mise à jour : 26/01/2021).