« bullarium-franciscanum-1807 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    {73}Ut statuta Cleri Senogallien. privilegiis FF. Minorum Roccæcontradæ contraria declaret irrita; inhibeatque, ne de cætero fiant. (Ex Autographo nostri Conv. S. Francisci dicti Oppidi Roccæcontradæ.)

  •  
    Anno 1266. die 24. Februarii.

  •  
    1266


  •  

    CLEMENS &c.

    Venerabili Fratri … Episcopo Esinoa Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Pertulerunt ad audientiam nostram dilecti filii ‥ Guardianus, & Fratres Ordinis Minorum Roccæcontratæb Senogalliensis Diœcesis, quod licet ipsi ex concessione Sedis Apostolicæ liberam habeant Sepulturamc, quædam tamen Capitula, necnon & Clerici alii Ecclesiarum prædictæ Civitatis, & Diœcesis ad dictos Guardianum, & Fratres debitam propter Deum compassionem non habentes, sed affligentes eos gravibus molestiis, & præssuris, motu proprio, vel potius temerario statuerunt, seu ordinaverunt, ut omnibus de jurisdictione, & Parochiis eorum apud Ecclesiam dictorum Fratrum eligentibus Sepulturam a propriis Sacerdotibus Ecclesiastica Sacramenta denegetur; ad funus quoque illorum nulla Campana pulsetur; nullusque Clericus corpus sepulturam taliter eligentis, cum decesserit, ad Ecclesiam ipsorum Guardiani, & Fratrum audeat comitari; cum tamen ipsi funera comitentur illorum, qui apud alias Ecclesias eligunt sepeliri; nec his contenti ordinationes alias, & statuta prædictis similia, & etiam graviora edidisse noscuntur, per quæ devotio Fidelium ad dictos Guardianum, & Fratres habita minuitur; & ipsis Guardiano, & Fratribus scandalum non modicum generatur. Cum autem pro parte dictorum Guardiani, & Fratrum ad nostram providentiam super hoc habitus sit recursus; Nos temeritates hujusmodi nolentes, sicut nec debemus, æquanimiter tolerare, Fraternitati tuæ per Apostolica scripta mandamus, quatenus prædictas, & quascumque alias ordinationes, vel statuta hujusmodi contra prædictæ Sedis concessionem super iis in eorumdem Guardiani, & Fratrum præjudicium attentata per te, aut alium auctoritate nostra pœnitus studeas irritare: Et ne similia de cætero fiant, districtius inhibere procures. Decernendo irritum, & inane, si secus contra inhibitionem hujusmodi a quoquam fuerit attentatum; & contradictores per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Non obstante, quod aliquibus a Sede Apostolica sit indultum, quod suspendi, vel interdici, aut excommunicari non possint per litteras Sedis ejusdem, quæ de Indulto hujusmodi specialem, & expressam non fecerint mentionem; seu Constitutione de duabus dietis edita in Concilio generalid, ita quod ultra tertiam, vel quartam extra suam Diœcesim aliqua auctoritate præsentium ad judicium non trahatur.

    Datum Perusii vi. Kalend. Martii, Pontificatus Nostri Anno Secundo.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXVII., pp.-75

  •  
    (a) Episcopo Æsino: Bonajuntæ al. Bonovitæ Fabrianen. Ord. Minorum ex Episcopatu Recanaten. anno 1263. ad Æsinam Sedem in Piceno translato ex Ughello Ital. Sacr. tom. 1. in Æsin. Episc. num. 13., & Salimbene in Chron. MS.
  •  
    (b) Roccæ contratæ: Qui locus 4. al. 5. est Custodiæ Æsinæ apud Autorem Polychronici, & Barthol. Pisanum; de eoque agit Waddingus in Annal. Min. ad hunc annum num. 19., & ad ann. 1292. n. 33.
  •  
    (c) Sepulturam: Ex cap. Nimis iniqua tit. De excess. Prælat.
  •  
    (d) In Concilio Generali: Anno 1215. coacto Lateranensi IV. ab Innocentio III. cap. 37.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153720 (bullarium-franciscanum-1807), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153720 (mise à jour : 26/01/2021).