« bullarium-franciscanum-1805 »


Général

  •  
    Clément IV (1265-1268)

  •  
    Declarat, eos in bonis, in quibus in seculo succederent existentes, licite posse succedere. (Ex Autographo Assisiati nostri Conventus S. Francisci, Firmam. 3. Ord., Monumen. Ord. Min., Speculo Min. trac. 2., & Waddingo in Reges. Pontif. ad annum 1265. num. 1. Romanoque Bullario Cherub. tom. 1. Bul. 1., atque Confetio pag. 15.)

  •  
    Anno 1266. die 12. Februarii.

  •  
    1266


  •  

    CLEMENS &c.

    Dilectis Filiis … Magistro, & Fratribus Prædicatoruma , necnon … Ministro Generali Ordinis Fratrum Minorumb Sal., & Apost. Benedict.

    Obtentuc Divini nominis, cujus cultui sub sacræ vestræ religionis observantia studetis mente devotissima deservire, votis vestris libenter annuimus; & petitiones vestras in his, quæ dignè deposcitis, favorabiliter exaudimus. Ex parte siquidem vestra fuit propositum coram Nobis, quod nonnulli Prælati, Clerici, & laici in diversis mundi partibus constituti, asserentes vos mundo fore mortuos, nec valentes proprium possidere; vos occasione hujusmodi a quibuslibet successionibus excludere moliuntur. Quare pro parte vestra fuit Nobis humiliter supplicatum, ut ne contingat vos propter hujusmodi præsumptionem talium aliquod incurrere nocumentum, congruum remedium adhibere paterna diligentia curaremus. Nos itaque vestris petitionibus benignius attendentes auctoritate Apostolica declaramus, quod vos in temporalibus bonis, in quibus succederetis in sæculo existentes, licitè possitis succedere; & bonorum ipsorum possessiones apprehendere, ac vendere liberè; bona ipsa, eorumque pretium in utilitatem vestram convertere, prout vobis melius videbitur expedire. Universas autem interdicti, suspensionis, & excommunicationis sententias, quas contra præsentis declarationis tenorem per quemcumque fieri contigerit, decernimus irritas, & inanes. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ declarationis, ac constitutionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & BB. Petri, & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum Perusii ii. Idus Februarii, Pontificatus Nostri Anno Primod.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus III, n°LXV., pp.71-75

  •  
    (a) Magistro, et Fratribus Prædicatorum: Joanni Vercellensi sui Ordinis Magistro Generali, Legatione Pontificia, & Patriarchatu Hierosolymitano condecorato, de quo Scriptores Dominicani, & Waddingus in Annal. Minor. ad ann. 1277. & 1278.
  •  
    (b) Ministro Generali Ordinis Fratrum Minorum: S. Bonaventuræ anno 1256. assumpto ex Waddingo ad eum annum num. 3., vel potius anno 1257., ut alio loco fusius demonstrabitur.
  •  
    (c) Obtentu: Idest intuitu, & consideratione.
  •  
    (d) Bullam hanc una cum aliis plurimis ad Franciscanos Ordines spectantibus approbatam, ac Processu desuper confecto solemniter recognitam a Romano D. Antonio de Monte Curiæ Causarum Cameræ Apostolicæ Generali Auditore, nunc quidem ad instantiam F. Jo: del Rio Fratrum Minorum de Observantia in Provincia S. Jacobi Vicarii Provincialis, nunc vero Fr. Claudii Hugonis Reformationis Observantiæ Provinciarum Franciæ, & S. Bonaventuræ Ministri, ac Procuratoris; Necnon Fr. Antonii del Rincon ejusdem pariter Ordinis Observantini Professoris, testantur pluries impressa per eosdem Fratres Minores de Observantia Firmamenta Trium Ordinum par. 2. fol. 23. Parisiis 1512. & anno sequenti Venetiis. Monumenta Ordinis tract. 2. fol. 64. Typis dat. in Civitate Salmantina impensis Joannis de Porras studio & industria Fratrum Minorum de Observantia 1511., & Speculum Minorum tract. 1. fol. 49. & tract. 2. fol. 11. Impress. Parisiis an. 1509. per mandatum R.P.F. Gerardi Zoethelme super Fratres de Observantia vulgariter nuncupatos Provinciæ Franciæ Vicarii Provincialis. Verum specialissima hujus Bullæ recognitio, & approbatio ea est quam anno 1728., ut modernorum Observantium dubitationibus fieret satis, instante Fratre Cajetano Lamberti nostri Ordinis Minorum Conventualium in Romana Curia Procuratore Generali, & mandante Sanctissimo Domino Benedicto Papa XIII. perfecerunt tres eximii ab eodem Summo Pontifice Deputati Doctissimi, a Peritissimi Viri, nempe Romanus D. Justus de Fontaninis Archiepisc. Ancyran. S. Palatii Apostolici Abbreviator, Romanus D. Dominicus Riviera Protonotarius Apostolicus, & Archiviorum Arcis S. Angeli Præfectus, Romanus D. Jo: Vignoli a Cubiculo Sanctissimi, & Bibliothecæ Vaticanæ Custos, qui nempe Clementinæ hujus Bullæ authographum, ex Archivo nostro Assisiensi Romam allatum, ac sedulo perpensum omni prorsus fide dignissimum, ac nullo penitus falsitatis vitio laborans plenissimeque concordans cum Exemplari impresso inter alias hujus Pontificis Bullas in Bullario Romano integerrime contestati sunt, ut videre est in Libro Ragioni Storiche a Romano D. Antonio Lucci Episcopo Bovinensi cap. 6., ubi plura congerit Doctissimus Præsul ad hujus Bullæ germanitatem sartam tectam, firmandam, vindicandamque; Et illius recognitionis acta in authenticam formam redegit Dominus Abbatonius Curiæ Capitolinæ Notarius die 7. Maji ejusdem anni 1728. Quid vero nuperrimo Bullarum Collectori Romano Carolo Coquelines subreptum sit, aut quid ei actum, ut hance Clementis Constitutionem in sua editione præteriret, nostra non est in præsentiarum aut divinare, aut recensere. Profecto non una est Flavii Cherubini quamvis probè sufficiens authoritas, neque unum Assisiense Authographum, quo hujus Bullæ veritas constat. Aliud quoque Authographum ostendunt Fratres nostri in Panormitano, aliud in Perusino, in Albæ Pompejano aliud servatum Cœnobio; Exempla deinde authentica Cremonæ anni 1468., SS. XII. Apostolorum Urbis 1470., Roccæ Contratæ in Piceno 1493., & alibi; ac præsertim in Archivo Ordinis Prædicatorum, de quo Cl. V. Bremondus in notis ad hanc Bullam, quæ 39. est Clementis IV. tom. 1. Bullar. ejusdem Ordinis pag. 470. num. 3. Et mirum si vel hæc documenta apud nostrates non perierint, cum modicissimam ipsorum curam habere tenerentur, posteaquam Clementini hujus Privilegii recordatio fieret tum in Alexandrinis anni 1500., tum in Pianis an. 1565. totius Ordinis Constitutionibus, ubi de Paupertate, & forma profitendi agitur: Atque ipsius Religionis usu, possessioneque prædiorum ad hæc usque Clementis tempora innumeris prope certisque documentis (quod alterius erit otii) referenda nemini jam non constaret. Sed nec illud mirum, ut Constitutio hæc a quibusdam licet exteris ignorata, a cunctis tamen Minoritici Ordinis etiam Observantinis Professoribus, elapsis retro temporibus indubitanter admissa, recentioribus hisce in dubium vocata, animosèque pernegata sit. Nempe superioribus seculis usque ad Petri Marchantii ævum de antiquioritate non disputabatur. Nec ullius momenti est, quod opponunt præfati Diplomatis Osores in Regesto Vat. reperiri datum Prædicatorum non Minorum Ordini: etiam ejusdem Clementis Bulla Providentia laudabilis &c. an. 1268. apud Wadd. data dicitur Ordini Prædicatorum & Minorum, quæ in Bullario Dominicano, & alibi uni Prædicatorum Ordini concessa legitur; & alia Alexandri IV. Exhibita nobis &c. an. 1257. Non. Januar. apud Dominicanos Authores solis Prioribus Ordinis Prædicatorum apud Franciscanos vero, aliosve, & illis, & Guardianis Fratrum Minorum data reperitur. Item alia ejusdem Alexandri in 6. Decr. tit. de Regul., & transl. ad Relig. c. 2. Non solum &c. data dicitur Fratribus Prædicat. & Minor.; at in Tabulario Cœnobii Claramontani Ord. Prædicat. missa legitur Generali Ministro & Fratribus Ordinis Minorum tantum teste Martene tom. 1. Anecdot. col. 1067. ut plures alias consimiles ommittam: Cum addunt in memorato Diplomate Minoritarum legi scriptum Magistro, & Fratribus Ordinis Prædicat., necnon Ministro Generali Fratrum Minorum; cum scribi debuisset: Ministro Generali, & Fratribus Ordinis Minorum: idipsum sciant inveniri apud Philippum Cagliolam Hist. Prov. Siculæ Ord. Min. Conv. pag. 59. in epistola Alex. IV. ann. 1255. data Dilectis Filiis Ministro Provinciali Ordinis Minorum Messanæ: ubi deest & Fratribus, & apud Wadd. in Bulla 31. Alex. IV. missa F. Ruffino, & Pœnitentiario nostro, omissum est enim Cappellano, ut in 29. ejusdem Bulla. Attamen cassa omnis vitilitigatio hæc mihi solido prorsus argumento probatur, quod eadem altissimæ paupertatis professio utrumque Clementis tempore teneret Ordinem Prædicatorum æque ac Minorum. Est verò alia paupertas, inquiunt Constitutiones hujus Ordinis Summarii par. 1. cap. 2. cum S. Thoma 2.2. quæst. 188. art. 7., tertii gradus, quæ nec in particulari, nec in communi possessiones habet .... talis autem est paupertas Ordinis Prædicatorum: Nemoque ignorat in primo Capitulo Generali Bononiæ celebrato 1220. totum Prædicatorum Ordinem possessionibus, redditibusque renunciasse, quod in Parisino postea Capitulo Generalissimo an. 1228. firmissimè statutum & immutabiliter in perpetuum observari præceptum est (Eædem Constit. part. 1. cap. 18. part. 3. cap. 32.) Et consonant Clementis ejusdem Constitutiones Quæris a nobis 3. Cal. Maji, & Paupertatis altissimæ Professoribus 3. Idus Junii infra, in quibus par paupertatis Professio Ordinis utriusque declaratur, ut proinde si variata temporum conditione rerumque circumstantiis haud incongruum visum est sanctissimis Ordinis Prædicatorum Patribus Clementinam hanc dispensationem petere, ac obtinere, sobrioque usui demandare, nullius pariter sanctitati, ac zelo repugnare existimem in Ordine Minorum paris Privilegii assecutionem. Sed de his alias.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153718 (bullarium-franciscanum-1805), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153718 (mise à jour : 26/01/2021).