Général
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Significat S. Regi Manfredi tyranni insultus in Ecclesiam, & Ecclesiasticos viros, mittique a se ad eum pro negocio Regni Siciliæ Legatum. (Ex epist. 95. lib. 3. Regesti Vatic. apud Raynaldum Annal. Eccles. ad hunc annum num. 13.)
-
Anno 1264. die 3. Maji.
-
1264
-
URBANUS &c.
Charissimo in Christo filio Ludovico Illustri Regi Francorum Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ecce, fili charissime, Manfredus quondam Princeps Tarentinus innumerabilibus injuriis, & offensis, quibus Romanam hactenus vexavit Ecclesiam, non contentus, prætextu negotii Regni Siciliæ; quod inter Nos, & dilectum filium nobilem virum Carolum Andegaviæ, & Provinciæ Comitem germanum tuum agitur; durius, & asperius solito continuis Ecclesiam ipsam aggressibus impetit, assidua persecutione concutit, rabie tyrannica distrahit, & diversis aliis tribulationum generibus incessanter affligit adeo, quod eadem Ecclesia tot malis afflicta, tot attrita molestiis, totque flagellis oppressa vix potest ab hujusmodi oppressionibus respirare. Nam præter id, quod idem Manfredus, qui Saracenorum ritus amplectitur, ac illos in quotidianis ejus obsequiis notabiliter secum tenet, & præfert eos in opprobrium Catholicæ Fidei Christianis; Saracenorum ipsorum præcipue consilio, auxilio, & favore prædictam impugnat Ecclesiam; præter illud etiam quod Archiepiscopales, Episcopales, & alias prædicti Regni Siciliæ Ecclesias, & Monasteria detinet, seu detineri facit damnabiliter occupata, in eorum aliqua fictos, & perniciosos intrudendo Ministros, vel jam intrusos nefarie confovendo; quædam vero pro suo commendando libito, & illorum convertendo in usus proprios periculose proventus; pullulant fere ubique per Italiam hæreses; cultus Divinus minuitur; Fides orthodoxa premitur, immo deprimitur, & opprimitur status Fidelium; ancillantur Ecclesiasticæ libertates; & jura Ecclesiastica conculcantur. Prælati quoque, & alii Clericali militia præsigniti pœnas subire coguntur exilii; capiuntur, & ignominiose tractantur, ac in atroces detruduntur carceres, mutilantur, & morte turpissima condemnantur; spoliantur sacra, & pia loca tam Religiosa, quam alia possessionibus, & aliis bonis suis; & cum sint Divino dicata cultui, ad usus deputantur illicitos, & profanos; despiciuntur, & abominationibus sordidantur. Nonnulli quoque Clerici Divina coguntur Officia in locis Ecclesiastico Interdicto suppositis in contemptum clavium Ecclesiæ celebrare, & exhibere sceleratis, excommunicatis, & impiis Ecclesiastica Sacramenta. Pontificalis parvipenditur auctoritas; Ecclesiastica censura contemnitur; pereunt animæ; trucidantur corpora; incenduntur Urbes; destruuntur Castra; infringitur stratarum securitas; spoliantur viatores; Saraceni, & Schismatici Christicolis præferuntur; defenduntur Hæretici adeo, quod in nonnullis locis non audemus procedere contra ipsos. In aliquibus vero Terris prædicatores Evangelicæ veritatis verbum Dei proponere Fidelibus prohibentur; in quibusdam vero hæreses publice prædicantur. Quam plura insuper alia detestabilia, & abominabilia committuntur, quæ Divinæ oculos Majestatis offendunt; scandalum in Ecclesia commovent; & tremendum Ecclesiasticæ censuræ vigorem debilitant, & conculcant; nec potest ipsa Ecclesia prædicti persecutoris, invalescentibus viribus, opportunum super his remedium adhibere; cum nuper etiam idem Manfredus truculentas manus in viscera ejus immittens quosdam Theutonicos suæ utique persecutionis Ministros in Patrimonium Beati Petri in Tuscia, in quo Nos cum tota nostra Curia residemus, destinare præsumpserit in nostrum, & ipsius Ecclesiæ opprobrium, turbationem Provinvinciæ, suorumque Fidelium nocumentum. Alias etiam militum copias in Ducatum Spoletanum disponit mittere, ut Nos, & prædictam Ecclesiam in quadam quodammodo Sagena concludens, sic arctet undique vias, & sepiat transitus, ut nullus ad Nos venire valeat; vel Nos aliquos extra Curiam nostram destinare possimus. Verum quia cœlestis Altitudo consilii liberationem prædictæ Ecclesiæ tibi, tuæque Christianissimæ Domui reservavit; & velle videtur, ut jugum oneris ejus, & sceptrum exactoris ejus per tui Regni potentiam superentur: Ecce dilectum filium nostrum Simonem Tituli Sanctæ Cæciliœ Presbyterum Cardinalem ad Christianissimum Regnum tuum pro negotio dicti Regni Siciliæ, (a quo utique Regno panditur omne malum) ipsius Ecclesiæ, & tantorum periculorum causa procedit in personam memorati Comitis, in quem suæ devotionis, & strenuitatis pensatis meritis oculos mentis nostræ direximus, auctore Domino, promovendo, commisso ei plenæ Legationis officio de Fratrum nostrorum consilio destinamus &c.a
Datum apud Urbem veterem v. Nonas Maji, Pontificatus Nostri Anno Tertio.b
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXLI., p.554
-
(a) Addit preces, ut afflictæ misereatur Ecclesiæ, atque ad eam ex Manfredi tyrannide liberandam vires explicet, subjungit cit. Raynaldus.
-
(b) Eodem die Pontifex scripsit ad omnes Archiepiscopos, Episcopos, & Prælatos, Conventus, & Monasteria Regni Francorum epistolam incip. Dolorum urgentium multitudo &c. perplura continens, atque prædicta ad S. Regem pro Decimis dandis in subsidium Caroli Ducis Andegaven. contra Manfredum tyrannum expeditionem parantis; referturque tom. 2. Thesauri Anecdot. Martene, & Durand 26. epist., quæ latuit Raynaldum in Annal. Eccles.