« bullarium-franciscanum-1680 »


Général

  •  
    Urbain IV (1261-1264)

  •  
    Decisio causæ, ac controversiæ inter Episcopum, ejusque Capitulum Anteraden., & Executores testamenti prædecessoris dicti Episcopi, aliosque vertentis. (Ex Vatic. Reges. Pontif. epist. 1357. to. 4. an. 3.)

  •  
    Anno 1263. die 29. Novembr.

  •  
    1263


  •  

    URBANUS &c.

    Ad futuram rei memoriam.

    Dudum inter Venerabilem Fratrem nostrum ...a Episcopum, & dilectos filios Capitulum Anteraden.b ex parte una, & Executores Testamenti bonæ memoriæ G.c prædecessoris ipsius Episcopi, & Priorissam, & Conventum Monasterii Monialium Sancti Pauli in Tervisiod, necnon & quosdam Fratres Ordinis Prædicatorum, aliasque personas ex altera super quibusdam possessionibus, quas idem Prædecessor emerat de bonis Anteraden. Ecclesiæ in Marchia Tervisina, & aliis circumadjacentibus partibus, ac rebus aliis quæstione suborta: Nos dilectum filium nostrum S.e tituli Sanctæ Cæciliæ Presbyterum Cardinalem sub certa forma concessimus Partibus Auditorem. Fuit igitur pro parte Executorum, Priorissæ, & Conventus Fratrumf, & Personarum prædictorum inter alia propositum coram eo, quod eidem Prædecessori testandi de bonis, quæ de Partibus Ultramarinis secum detulerat, exceptis ornamentis Ecclesiasticis, & aliis Divino cultui deputatis, erat ab Apostolica Sede concessa facultas; & quod de pecunia, quam de partibus ipsis secum detulit, ad usus pauperum possessiones emit easdem; & cum possessiones ipsæ ex hujusmodi pecunia emptæ in locum videantur ipsius pecuniæ successisse; sicut eidem Prædecessori de pecunia prædicta testari licuit; sic ei testari de hujusmodi possessionibus licuisse; & maxime cum eædem possessiones eo ipso acquisitæ pauperibus videantur, quod ad usum eorum emptæ de præfata pecunia dignoscuntur. Pro parte vero dicti Episcopig fuit è contra propositum, quod Prædecessori eidem de hujusmodi possessionibus testari non licuit; cum eas non detulerit de partibus supradictis; & quod pecunia, de qua possessiones ipsas emit; etiamsi eam secum de dictis partibus detulisset; adhuc erat hujusmodi emptionis tempore dictæ Anteraden. Ecclesiæ, propter quod possessiones emptæ de illa fuere ipsi Ecclesiæ, & non pauperibus acquisitæ. Iis igitur, & aliis juribus, & rationibus utriusque partis hinc inde deductis in judicium, & exhibitis coram Auditore prædicto; tandem partes ipsæ, postquam fuit in hujusmodi quæstione conclusum, se super toto hujusmodi negotio ordinationi, ac provisioni nostræ submittere sponte, ac libere curaverunt. Nos autem hujusmodi submissione recepta, supplentes defectum, qui fuit in ipsa, ex eo quod Procuratores Executorum, & aliorum prædictorum ad submittendum se ordinationi, ac provisioni nostræ mandatum sufficiens non habebant, tam de Apostolicæ plenitudine potestatis, quam ex virtute submissionis decernimus, ordinamus, & etiam providemus, quod prædictus ... Episcopus, & Anteraden. Ecclesia præfatas possessiones, quas memoratus Frater G. prædecessor suus in jam dictis partibus emit, pacifice habeant & quiete; & ipsas adjudicamus eisdem, perpetuum super illis Executoribus, aliisque prædictis omnibus & eorum Procuratoribus silentium imponentes. Volumus tamen, ut prædictus Anteraden. Episcopus solvat memoratis executoribus ducentas libras Turonen.h per Executores ipsos pro salute animæ prædicti Prædecessoris, & sua illis pauperibus, quibus idem Prædecessor possessiones ipsas, seu earum pretium, vel fructus legaverat, juxta ipsius defuncti voluntatem fideliter erogandas; quodque prædicti Executores, & Fratres omnia paramenta sibi per dictum Prædecessorem legata, vel donata; ac alia bona mobilia omnia, quæ habuerunt, habeant; & de cætero titulo justo possideant tanquam sua. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ constitutionis, ordinationis, & provisionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, & Beatorum Petri & Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

    Datum apud Urbem veterem iii. Kalendas Decembris, Pontificatus Nostri Anno Tertio.i


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CX., p.529

  •  
    (a) Fratrem nostrum ...: Guillelmum Ordinis Minorum hoc anno die 9. Aprilis promotum ex epist. 54. Inter primas &c.
  •  
    (b) Anteraden.: In Phœnicia, ut in no. (a) ad dictam epistolam.
  •  
    (c) G.: Guillelmi Ordinis Prædicatorum ex scriptoribus illius Ordinis, & ex hac, ac 130. epistola Lecta coram &c.
  •  
    (d) In tervisio: A quo Marchia Tarvisina nunc ditionis Reipublicæ Venetæ, ex qua Civitate, vel diœcesi videtur extitisse Fr. Guillelmus O. P., & ibidem decessisse.
  •  
    (e) S.: Simonem Gallum, qui postea summum Pontificatum obtinuit sub nomine Martini IV.
  •  
    (f) Fratrum: Ordinis Prædicatorum.
  •  
    (g) Episcopi: Guillelmi ex Ordine Minorum.
  •  
    (h) CC. libras Turonen.: quarum valorem exposuimus in I. hujus Operis tomo p. 311. (a)
  •  
    (i) Extat & 131. epistola de hac Anteraden. Ecclesia infra legenda.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153593 (bullarium-franciscanum-1680), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153593 (mise à jour : 26/01/2021).