« bullarium-franciscanum-1584 »


Général

  •  
    Urbain IV (1261-1264)

  •  
    Negotiorum quamplurium tempore Alexandri PP. IV. Fr. Joanni Canciano O. M. commissorum cognitionem & statum, consiliumque postulat. (Ex Vatic. Archivi Regesto Pontif. pag. 10. to. 2. an. 1.)

  •  
    Anno 1261. die 13. Decembris.

  •  
    1261


  •  

    URBANUS &c.

    Dilecto filio Fratri Johanni de Canciaa Ordinis Fratrum Minorum Salutem, & Apost. Bened.

    Cum negotia Ecclesiæ Romanæ quamplura tempore fel. recod. Alexandri Papæ b Prædecessoris nostri prudentiæ tuæ commissa fuerintc, quorum aliqua per obitum Prædecessoris ejusdemd remanserunt, sicut intelleximus, imperfecta; præsentium tibi auctoritate mandamus, quatenus quæ, & qualia tibi commissa fuerunt ab Apostolica Sede tempore prædicto negotia, statum quoque, ac processum negotiorum ipsorum, nec non consilium tuum super iis, & aliis, quæ ad nostram & Ecclesiæ prædictæ utilitatem pertinere conspexeris, nobis studeas per tuas litteras fideliter intimare; ut per insinuationem tuam instructi providere possimus, quod pro necessitate, ac utilitate prædictorum negotiorum videbimus expedire.

    Datum, ut supra.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XIV., pp.431-432

  •  
    (a) Fr. Johanni de Cantia: Vide præcedentes epistolas.
  •  
    (b) Alexandri Papæ: Hujus nominis Quarti.
  •  
    (c) Commissa fuerint: Quæ autem essent, nos latent, cum desint de illis litteræ Pontificis; unum dumtaxat habetur ex hujus Pontificis epist. 104. Venerabile Fratre &c. infra legenda.
  •  
    (d) Per obitum Prædecessoris eiusdem: Hoc anno die 25. Maji secutum.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153497 (bullarium-franciscanum-1584), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153497 (mise à jour : 26/01/2021).