Général
-
Urbain IV (1261-1264)
-
Accedenti Regi ad alicujus Ecclesiæ, Sacelli, aut Altaris consecrationem Indulgentias elargitur, & ejus gratia omnibus illis, qui eò accesserint. (Ex Epist. 21. Reges. Vatic. apud Raynaldum Annal. Eccles. ad hunc annum num. 18.)
-
Anno 1261. die 26. Novembris.
-
1261
-
URBANUS &c.
Charissimo in Christo filio ‥a Regi Franciæ Illustri Sal., & Apost. Ben.
Personam tuam, fili charissime, quam præ cunctis Orbis Regibus & Principibus chariorem nimium Apostolica Sedes habet, intimæ affectionis brachiis velut Pater filium dulcius amplexantes; ac cupientes præ nimia dilectione, quam ad te gerimus, tua desideria plus executione prævenire, quam exauditione complere; gaudemus quamplurimum, quoties a nobis aliqua quantumcumque ardua tua Celsitudo requirit &c. ... Quia cum omnes Prædecessores nostri Romani Pontifices inclytos Reges Franciæ progenitores tuos speciali quodam privilegio, utpote speciales Defensores Fidei & libertatis Ecclesiasticæ, fuerint prosecuti; Nos, qui natalis soli non immemoresb quadam naturali necessitudine plus cæteris Prædecessoribus nostris tenemur, & volumus tuum solium, quod Deus adaugeat, honorare diligentius; favorabilibus, & efficacius implere proponimus universa, & singula etiam non requisiti, quæ tuæ noverimus magnificentiæ complacere.
Ut igitur ex novo Romano Pontifice nova gratia potiaris; eoque sit tibi gratior, quod ipsam plures obtentu tui participaverint una tecum; Nos supplicationibus regiis inclinati, quotiescumque te ad alicujus Ecclesiæ, vel Cappellæ, seu Altaris dedicationem, vel consecrationem ire, vel interesse ibidem contigerit, tibi, & ob tui gratiam omnibus aliisc vere pœnitentibus, & confessis, qui ad eamdem Ecclesiam, vel Capellam, seu Altare accesserint, illa die de omnipotentis Dei misericordia, & Beatorum Petri, & Pauli Apostolorum ejus authoritate confisi annum unum, & quadraginta dies de injunctis sibi pœnitentiis misericorditer relaxamus.
Datum Viterbii vi. Kal. Decembris, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°X., pp.429-430
-
(a) Filio ‥: S. Ludovico IX.
-
(b) Natalis soli non immemores: Utpote natione Gallus.
-
(c) Omnibus aliis: Atque adeo etiam Fratribus Ord. Prædicat., & Minorum, quos quam diligeret, secumque vellet, ex ejus Vitæ Scriptoribus, & ex Waddingo ad annum 1270. num. 10. apparet.