« bullarium-franciscanum-1485 »


Général

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Ne vectigalia Capellis Tudertini Monasterii S. Mariæ Montis Sancti imponat, sed imposita revocet, & reddat, si recepta. (Ex Autographo sub plumbo in Archivo dicti Monasterii.)

  •  
    Anno 1259. die 3. Octobris.

  •  
    1259


  •  

    ALEXANDER &c.

    Venerabili Fratri ...a Episcopo Tudertino Sal., & Apost. Bened.

    Ad audientiam nostram non sine ammiratione pervenit, quod tu prætextu procurationumb, quas Clerus tuæ Civitatis, & Diœcesis dilecto filio Magistro Leoni Fortisbrachiæc Rectori Patrimonii Beati Petri in Tuscia, & Sabinia tenentur exsolvere; ac alias Sanctæ Agathæd, & Sancti Iohannis in Plano, & quibusdam aliis Capellise ad Monasterium S. Mariæ Montis Sancti Tudertin.f Ordinis Sancti Damiani spectantibus tallias, seu collectas imposuisti, & extorques impositas pro tuæ libito voluntatis, nequaquam attendens, quantum id nobis debuerit displicereg. Volumus igitur, & præsentium tibi auctoritate præcipiendo mandamus, quatenus quidquid per te in hac parte circa Capellas hujusmodi attentatum est, sicut nostram, & Apostolicæ Sedis caram habes gratiam, totaliter revocans nullas deinceps collectas, seu tallias Capellis ipsis imponere quoquo modo præsumas, restituendo, ac faciendo restitui eis, si quid jam ab eis occasione hujusmodi forsitan recepisti, ita quod non oporteat Nos super hoc aliter providere.

    Datum Anagniæ v. Nonas Octobris, Pontificatus Nostri Anno Quinto.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXV., pp.366-367

  •  
    (a) Ven. Fratri ‥: Petro de Comitibus Signiæ Anagninis, & Romanis, de quo etiam superius actum est.
  •  
    (b) Procurationum: Quæ quid sint, diximus to. 1. hujus Operis p. 633. (b) & 724. (i)
  •  
    (c) Leoni Fortisbrachiæ: De filiis Ursi nunc Ursinis Principibus Romanis.
  •  
    (d) Ac alias S. Agathæ: Hic aliquid deest, v. g. exactiones, ac alias S. Agathæ.
  •  
    (e) Aliis Capellis: Quas legimus in Pontif. diplomate Dudum inter vos &c. an. 1257. die 5. Septembr. edito, ibique relato.
  •  
    (f) Montis Sancti Tudert.: De quo & in primo hujus Operis tomo, & in isto non semel actum est.
  •  
    (g) Displicere: Cum esset contra privilegia Apostolica Monasterio concessa, ut illud incip. Religiosam vitam &c. a Gregorio IX. ab Innocentio IV. ipsoque Alexandro confirmatum.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153398 (bullarium-franciscanum-1485), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153398 (mise à jour : 26/01/2021).