Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Confirmat donationem, & venditionem a Monasterio Pomposiano Fratribus Min. de Ecclesia, & loco ad suas preces factas. (Ex Autographo Archivi nostri Conv. Ariminen., & Apographo in Archivo Ordinis Romæ apud SS. XII. Apostolos.)
-
Anno 1259. die 20. Septembr.
-
1259
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis ... Ministro, & Conventui Fratrum de Ordine Minorum Ariminen.a Sal., & Apost. Benedictionem.
Solet annuere Sedes Apostolica piis votis, & honestis petentium precibus favorem benevolum impertiri. Exhibita siquidem vestra petitio continebat; quod cum Nos dilectis filiis ... Abbati, & Conventui Monasterii Pomposianen.b Ordinis Sancti Benedicti Comaclen. Diœcesisc olim per nostras litterasd preces direxerimus, & mandata, ut Ecclesiam Sanctæ Mariæ in Trivio Ariminen. spectantem ad dictum Monasterium cum domo, & horto ipsius Ecclesiæ juxta eam positis vobis concederent; iidem Abbas, & Conventus dictam Ecclesiam juxta tenorem litterarum ipsarum liberaliter, atque gratis; Domum vero, & hortum prædictos vobis pro certa summa pecuniæ diligenti deliberatione præhabita concesserunte, prout in publico instrumento confectof exinde plenius dicitur contineri. Nos itaque vestris supplicationibus inclinati, quod ab eisdem Abbate, & Conventu in hac parte provide factum est, ratum, & firmum habentes id Apostolica auctoritate confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimusg. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere &c. Si quis autem hoc attentare præsumpserit &c.
Datum Anagniæ xii. Kal. Octobris, Pontificatus Nostri Anno Quinto.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DIX., pp.-363
-
(a) Fratrum de Ordine Minorum Ariminen.: De quibus, eorumque primo, veterique loco verba fecimus supra ad Bullam 350. Justis petentium desideriis &c. dat. anno 1257. die 28. Julii.
-
(b) Monasterii Pomposian.: Ordinis S. Benedicti, cujus prima mentio est ad ann. 874. ex epist. Joannis PP. VIII. apud Mabillon. Annal. Benedict. lib. 37. ad eum ann. n. 58., & postea non semel usque ad tempus, quo in Commendam celebris, divesque Abbatia redacta est.
-
(c) Comaclen. diœcesis: Ducatus Ferrarien., & Ravennatis Archiepiscopi Suffraganeæ, a dicto Monasterio 12. circiter milliaria distantis in austrum lacu, piscatuque celebris.
-
(d) Per nostras litteras. Quæ non habentur saltem vulgatæ; datæ tamen dicuntur anno 1255. 14. cal. Novembris; si verum nobis narrat Adimarus in Situ Ariminen. lib. 1. pag. 6.
-
(e) Concesserunt; Sed nonnisi post alias Pontificis litteras anno præcedenti 3. Kal. April. dat. Viterbii Abbati S. Juliani O. B. Ariminen., ut loci æstimati pretio soluto, si Abbas adhuc repugnaret, Eccles. censura cogeret ex Clementino Hist. Ariminen. par. 1. lib. 4. ad ann. 1257., qui addit has litteras haberi in Archivo nostri Conventus dictæ Civitatis.
-
(f) In publico Instrumento confecto: Quod itidem desideratur.
-
(g) Communimus: Anno 1257. Pontifex per cit. litteras Justis petentium desideriis &c. confirmavit concessionem, & exemptionem Episcopi Ariminen. de hac S. Mariæ in Trivio Ecclesia pro Fratribus factam; hoc autem anno confirmat donationem, & venditionem a Monasterio Pomposiano peractam.