« bullarium-franciscanum-1315 »


Général

  •  
    Alexandre IV (1254-1261)

  •  
    Ut Patriarchæ Constantinopolitani indigentiis subveniri procuret. (Ex Reges. Vatic. epist. 500. apud Waddingum in Reges. Pontif. num. 33., & ex Archivo Ordinis extante Romæ apud SS. XII. Apostolos.)

  •  
    Anno 1257. die 15. Julii.

  •  
    1257


  •  

    ALEXANDER &c.

    Dilecto filio ... Ministro Fratrum Minorum Provinciali de Romaniaa Salutem, & Apostol. Benedictionem.

    Necessitatibus Venerabilis Fratris nostri ‥b Patriarchæ Constantinopolitani Apostolicæ Sedis Legati tanto libentius subvenimus, quanto idem ad præsens, prævalente in eum Græcorum illarum partium potentiac, suffragio Sedis Apostolicæ magis noscitur indigere. Transmissa siquidem Nobis ex parte ipsius Patriarchæ petitio continebat, quod redditus Patriarchatus sui propter eorumdem Græcorum frequentes incursus sunt adeo diminuti, quod ex eis non potest juxta sui status exigentiam aliquatenus sustentari. Et cum Patriarcha prætactus a Prælatis, & Clericis Ecclesiarum suæ Legationis ad relevandam indigentiam hujusmodi procurationes, vel aliqua subsidia exigit, quia iidem Prælati, & Clerici procurationes, & subsidia hujusmodi sibi contumaciter exhibere recusant; dictus Patriarcha propter hæc promulgat excommunicationis, suspensionis, & interdicti sententias in eosdem; sicque frequenter inter ipsum, & eosdem Prælatos, & Clericos occasione hujusmodi turbationis, & discordiæ Seminaria pullulant; unde commune Religionis negligitur commodum; & contra ipsum Patriarcham, ac alios negotium Constantinopolitani Imperii prosequentes eorumdem Græcorum feritas fortius invalescit. Quare fuit ex parte ipsius Patriarchæ Nobis humiliter supplicatum, ut super hoc providere opportuno remedio curaremus. Quocirca mandamus, quatenus universis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, & aliis Ecclesiarum Prælatis in illis partibus pariter convocatis, cum eis prudenter disponere, ac ordinare procures; ut eidem Patriarchæ tanquam eorum Capiti annuatim, quousque prætacti Patriarchatus sui redditus quiete percipere valeat; quingentas Marchasd argenti pro sua sustentatione ministrare procurent; eos ad hoc ex parte nostra sedulis monitis, & exhortationibus diligenter, & efficaciter inducendo; ita quod idem Patriarcha filialis devotionis affectum in eis per effectum operis se gaudeat invenisse; ac propter hoc ad resistendum eisdem inimicis fortius animetur. Eam autem diligentiam, & sollicitudinem adhibeas in commisso tibi negotio exequendo, ut devotionem tuam possimus exinde merito commendare. Nolumus enim, ut iidem Prælati, quandiu easdem quingentas Marchas exolverint, per eumdem Patriarcham occasione alterius subsidii, vel procurationis, seu quavis alia de causa aliquatenus prægraventur. Non obstante indulgentiae Sedis Apostolicæ, qua Fratribus tui Ordinis est concessum, ut negotia, quæ sibi a Sede committuntur eadem, exequi minime teneantur.

    Datum Viterbii Idibus Julii, Pontificatus Nostri Anno Tertio.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCXLV., p.229

  •  
    (a) Provinciali de Romania. Quæ tres Custodiæ Nigropontis, Candiæque, Thebanam, & Clarentiæ, seu Peloponnesi al. Moreæ complectebatur ex divisione Provinciarum Ordinis Minorum anno 1260. a S. Bonaventura facta, & ex veteri Provinciali Ordinis apud Polychronicon, & Barthol. Pisanum Conform. xi.
  •  
    (b) Fratris nostri ...: Pantaleonis Justiniani Veneti antea Sacellani Innocentii IV. ann. 1253. assumpti, & de quo Raynaldus in Annal. Eccles., & alii, ut Veneti Scriptores.
  •  
    (c) Potentia: Sub eo enim Græci Duce Joanne Palæologo Imperium Constantinopolitanum recuperarunt, & Latinos expulerunt, Pantaleonique nudum Patriarchæ titulum reliquerunt.
  •  
    (d) Marchas: De quibus consuli potest Fresnen. Glossarium mediæ, & infimæ latinitatis, & primus hujus Operis nostri tomus.
  •  
    (e) Indulgentia: A Gregorio IX. anno 1241. data per litteras: Qui postposita vanitate &c.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 153228 (bullarium-franciscanum-1315), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/153228 (mise à jour : 26/01/2021).