Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut Joannis Sacci Canonici Panormit. de Ecclesia benemeriti negotia de indulgentiis Apostolicis, & rescriptis exequenda studeant. (Ex Tabulario Vatic. in Regesto Pontif. epist. 307. an. 3.)
-
Anno 1257. die 15. Martii.
-
1257
-
ALEXANDER &c.
Venerabili Fratri .... Episcopo Malten.a , & dilectis filiis ‥ Fossæ novæb , & ... Sancti Georgii de Graterac Cistercien., & ‥ Sancti Augustini Ordinum Abbatibus Terracinen., & Cephaluden.d Diœcesum Salutem, & Apost. Benedictionem.
Divulgatæ famæ præconium, & publica notitia manifestant, quod dilectus Filius Johannes dictus Saccus Canonicus Panormitanuse dudum causam Ecclesiæ causam suam reputans, & intendens sollicite juribus Ecclesiæ Matris suæ; sicut orthodoxum decet filium, & devotum; pro defensione libertatis Ecclesiasticæ in partibus pluribus, contra quondam Fredericum olim Romanorum Imperatorem impium exterminatorem ipsius constantia perstitit indefessa, ita quod nihil ad experimentum, ad meritorum cumulum, seu augmentum fieri potuit præmiorum, quod ejus non impleverit promptitudo; propter quod idem Fridericus, Natif, Officiales, & Fautores eorum in personam ipsius Johannis, ac suorum iniquitatis sævitia excandentes, eumque tormentis & diri carceris squallore macerantes universa bona ejus tam Ecclesiastica, quam mundana confiscarunt, & aliis concesserunt; ac Matrem, & nonnullos alios de suis consanguineis propter hoc ultimo supplicio condemnarunt. Hujusmodi quidem meritorum obtentu Johannes ipse dudum a fel. record. Innocentio Papa g prædecessore nostro, & a nobish postmodum ad instar illius diversas litteras, dispensationes, confirmationes, indulgentias, & revocatorias innovatas sibi ad diversos executores, conservatores, monitores, & judices, nec non ad dilectum filium fratrem Rufinumi Cappellanum, & Pœnitentiarium nostrum, tunc dilecti Filii nostri O.j Sanctæ Mariæ in Vialata Diaconi Cardinalis in partibus illis Apostolicæ Sedis Legati Vicarium in Sicilia, & Calabriak super diversis gratiis, dispensationibus, confirmationibus, executionibus, monitionibus, revocationibus, & aliis rationibus suis, & juribus tam Ecclesiasticis, quam mundanis etiam impetravit. Sed eis plene uti non potuit, temporis malitia faciente; & interim nonnulli de judicibus, conservatoribus, & aliis prædictis naturæ solventibus debitum; ac dicto Cappellano de illis partibus recedentel. Nos igitur ipsius Johannis supplicationibus inclinati mandamus, quatenus inspectis præmissis Apostolicis indulgentiis, & rescriptis, ipsius Johannis negotia hujusmodi per vos, & per alios, aut alium exequi studeatis juxta continentiam earumdem; Contradictores per censuram Ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo: non obstantibus lapsu temporis, renuntiationibus, confirmationibus, indulgentiis, collationibus, seu litteris sub forma quacumque a Sede Apostolica, vel Legatis ipsius in ejusdem Johannis præjudicium a quocumque postmodum impetratis, vel etiam impetrandis; aut si idem Johannes alias beneficiatusm existens curam habeat animarum; seu constitutionem de duabus dietis edita in Concilio Generalin; Invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii sæcularis. Nos enim irritum decernimus & inane, quidquid in dicti Johannis præjudicium contra gratias sibi ab Apostolica Sede factas præsumptum est, vel præsumi contigerit in futurum. Quod si non omnes iis exequendis interesse potueritis, duo vestrum ea nihilominus exequantur.
Datum Laterani Idibus Martii, Pontificatus Nostri Anno Tertio.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CCCX., p.204
-
(a) Episcopo Malten.: Al. Meliten. vulgo Malta Insulæ inter Africam, & Siciliam, a qua 60. mill. distat, nunc Equitum S. Joannis Hierosolym. Sedes, & Episcopatus ejus Metropolim Panormitanam agnoscit, quibus secernitur ab altera Melita Maris Adriatici Insula; ei autem tunc præerat Dominicus ex Roccho Pyrrho in Not. Meliten.
-
(b) Fossæ novæ: In agro Privernati diœcesis Terracinen. vulgo Piperno, a quo, Pontinisque paludibus vix 2. mill. pas. distat intermedium istud Monasterium Ord. Cistercien. anno 1135. fundatum a Comitibus Aquini ex autoribus apud Ang. Manrique in Annal. Cistercien. to. 1. ad eum annum cap. 9. n. 7., quod enim refert Abbas Lucentius in Italia Sacra restricta &c. to. 1. p. 844., commentitium est.
-
(c) S. Georgii de Gratera: Al. de Gratterio diœcesis Cephaludien. Oppido, de quo Rocchus Pyrrhus in Notitia Cephaludien. legendus, a quo & hoc Monasterium memoratur, aitque fundatum circa ann. 1140. a Duce Rogerio primum Ordinis Præmonstraten., postea Equitum Meliten.
-
(d) Cephaluden.: Civitatis Siciliæ in ora maris Tirrheni inter Messanam, & Panormum sub Archiepiscopo Messanensi constitutæ, vulgariter Cefalù.
-
(e) Panormitanus: Regiæ Civitatis, & Metropolis ejusdem Insulæ.
-
(f) Nati: Nempe Conradus, & Manfredus alter legitimus, alter vero nothus.
-
(g) Innocentio Papa: Hujus nominis IV.
-
(h) Et a nobis: Tam hujus, quam ejus prædecessoris Innocentii litteræ &c. nos latent.
-
(i) Fr. Rufinum: de quo plures litteræ Pontificiæ loquuntur in I. hujus Operis tomo relatæ.
-
(j) Filii nostri O.: Nempe Octaviani Ubaldini Florentini alias commemorati.
-
(k) Vicarium in Sicilia, et Calabria: Anno 1255. mense Januario constitutum ex epistola 14. hujus Pontificis superius allata.
-
(l) Capellano de illis partibus recedente: Videlicet Fr. Rufino, qui anno 1256. crescente parte Principis, (Manfredi) & invalescente, captus suit in Panormo prædictus Legatus, & alii sequaces ejus; sicque Civitas Panormitana capto Legato, & aliis &c. ad mandatum Principis rediit: inquit autor Anonymus Rerum Friderici, natorumque ejus, cum præmisisset: Erat autem in Sicilia quidam Apostolicæ Sedis Legatus nomine Frater Rofinus de Ordine Minorum, cui nomine Romanæ Ecclesiæ obediebant præter quosdam paucos &c. De eo dicitur etiam in notis ad epistolam 16. Urbani IV. Sol ille verus &c. anno 1261. die 23. Decembr. scriptam, annoque 1264. M. Martio testis legitur in quadam sententia apud Urbem veterem lata ex Regest. Vatic. Pontif. epist. 85. to. 4. an. 4. ubi dicitur adhuc Pœnitentiarius Papæ.
-
(m) Beneficiatus: Idest Eccles. beneficio provisus.
-
(n) In Concilio generali: Lateranensi IV. anno 1215. celebrato cap. 37.