Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Confirmat eis Ecclesiam S. Claudii a Gregorio IX. donatam. (Ex Regesto Vatic. epist. 765., & Waddingo in Reges. Pontific. num. 42.)
-
Anno 1255. die 11. Decembris.
-
1255
-
ALEXANDER &c.
Dilectis in Christo filiabus ... Abbatissæ, & Conventui Monasterii Sanctæ Mariæ de Civitate Fulginaten.a Ordinis S. Damiani Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum a Nobis petitur &c.b Devotionis igitur vestræ supplicationibus benignum impartientes assensum Ecclesiam Sancti Claudii Fulginaten., quam, sicut asseritis, fel. record. Gregorius Papa c prædecessor noster suis emptam sumptibus Monasterio vestro pia liberalitate contulitd, sicut illam juste, & pacifice possidetis, vobis, & per vos eidem Monasterio auctoritate Apostolica confirmantes, Ecclesiam ipsam de novo vobis nihilominus concedimus de gratia speciali. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel &c. Si quis &c.
Datum Laterani iii. Idus Decembris, Pontificatus Nostri Anno Primoe.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CXXXVI., pp.-95
-
(a) S. Mariæ de Civitate Fulginaten.: Ita in editis a Waddingo, sed reponedum de Caritate ex ipsomet Waddingo ad annum 1228. num. 94., ubi citat Jacobillum de Episcopis Fulginaten.
-
(b) Petitur &c.: Videatur hujus Pontificis Bulla pro Monialibus Faventinis edita anno 1255. die 20. Januarii.
-
(c) Gregorius Papa: IX. hujus nominis.
-
(d) Contulit: Anno 1228. inquit cit. Waddingus ex Jacobillo, monumentum tamen hujus donationis nobis non innotuit.
-
(e) Extat vero aliud Gregorii IX. monumentum pro hoc Fulginaten. monasterio S. Mariæ editum anno 1236. die 1. Octobris incip. Ut intemerata consistant &c. & aliud Nicolai III. anno 1278. die 10. Julii Cum a nobis petitur &c., quo vocatur Monasterium S. Claudii juxta flumen Topini extra muros Fulginaten.