Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Guardiano Cœnobii Pinarolii, ejusque Sociis committit inquisitionem actuum Abbatis S. Michaelis de Clusa, visitationem, & reformationem dicti Monasterii. (Ex Archivi Vaticani Regesto Pontificio epist. 357. anni 1.)
-
Anno 1255. die 27. Aprilis.
-
1255
-
ALEXANDER &c.
Dilectis filiis ... Abbati Fructuarien.a , ... Priori Montis Ben. Cartusien. Ordinis, & ... Guardiano Fratrum Minorum de Pinaroliob Yporien.c , & Taurinen.d Dioces. Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Debitum Officii nostri requirit, ut inter sollicitudines alias, quibus assidue premimur, specialiter circa Monasteria diligentem solertiam adhibentes ipsorum utilitatibus intendamus, præcipue erga illa, quæ ad Romanam Ecclesiam noscuntur nullo medio pertinere. Sane dilecti filii ... Prior, & Conventus Monasterii Sancti Michaelis de Clusae ad Romanam Ecclesiam nullo medio pertinentis Ordinis Sancti Benedicti Taurinen. Diocesis Nobis exponere curaverunt, quod propter incuriam Guillelmi Abbatisf ipsius Monasterii negligentis prosequi, quæ competunt observantiæ Regulari; domus, & officinæ dicti Monasterii sunt in magna parte destructæ; eleemosyna consueta ibidem periit; & hospitalitas non servatur: Cellæ, ac Ecclesiæg prædicti Monasterii ab extraneis occupantur; homines capiuntur; diripiuntur bona, ea nemine defendente. Porro ibidem Abbas claustrum Monasterii abhorrens ipsius extra illud, & utinam honeste, cum Sæcularibus conversatur. Dictus quoque Abbas sigillum prædicti Conventus, quod idem Prior consueverat custodire, per fraudem subripiens illud violenter detinet, & ex eo præter voluntatem prædictorum Prioris & Conventus, quæ sibi placent, sigillare præsumit in ipsorum, & dicti Monasterii præjudicium, & gravamen. Quid plura? Præfatum Monasterium propter negligentiam, & malitiam dicti Abbatis, qui bona ipsius dilapidat enormiter, & consumit, ad tam miserabilem statum devenit, quod nisi per celere remedium Sedis Apostolicæ succurratur eidem, vix adjiciet, ut resurgat. Quare præfati Prior & Conventus Nobis humiliter supplicarunt, ut eidem Monasterio providere paterna sollicitudine curaremus. Cum autem nostri deceat appositione consilii super hoc salubriter provideri; Nos de circumspectione vestra gerentes in Domino fiduciam pleniorem mandamus, quatenus personaliter accedentes ad locum, & habentes præ oculis solum Deum, inquisitione præhabita diligenti, corrigatis, & reformetis in dicto Monasterio auctoritate nostra tam in capite, quam in membris, quæ correctionis, & reformationis officio noveritis indigere; & ut plene, ac salubriter ipsi Monasterio consulatur, tam Abbatem, quam alias ipsius Monasterii personas inutiles amoventes ædificetis, & plantetis ibidem, prout utilitati præfati Monasterii secundum Deum videritis expedire. Ceterum quia præfatus Abbas bona ipsius Monasterii pro sua voluntate distribuere dicitur; eidem Priori, & Collegis suis, quos dicti Conventus occasione hujusmodi ad Sedem destinarunt, faciatis de bonis memorati Monasterii ad prosecutionem memorati negotii expensas necessarias ministrari. Contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo; non obstantibus, si dicto Abbati, aut aliquibus aliis a dicta Sede indultum existat, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas; aut indulgentiah Sedis ejusdem, qua Fratribus tui Ordinis, fili Guardiane, dicitur esse concessum, ne de causis, quæ per litteras Sedis ipsius committuntur eisdem, cognoscere teneantur inviti; nisi de indulto hujusmodi plenam & expressam, ac de verbo ad verbum fecerint mentionem; sive qualibet alia indulgentia cuicumque personæ, vel loco sub quacumque forma verborum a prædicta Sede concessa, de cujus toto tenore oporteat in nostris litteris fieri mentionem, & per quam effectus præsentium impediri valeat, vel differri. Quod si non omnes iis exequendis interesse potueritis, duo vestrum ea nihilominus exequantur.
Datum Neapoli v. Kalendas Maji, Pontificatus Nostri Anno Primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XLVIII., p.41
-
(a) Fructuarien.: Monasterii in Diœcesi Eporediensi Subalpinorum anno 1003. a Villelmo Abbate Divionen. in fundo paterno ædificati ex Mabillon. in Annal. Benedict. lib. 52. ad eum annum n. 34.
-
(b) De Pinarolio: Olim Diœcesis Taurinen., a qua Civitate 12. mill. pas. distat, postea nullius, nuper autem Episcopali dignitate donato, ad radices Alpium Pedemontii, & in limite Delphinatus sito, ubi ab initio Ord. Fratres nostri locum obtinuerant, qui erat caput Custodiæ Pedemontis in Prov. Genuen. ex veteri Provinciali Ordinis non apud Jordanum MS., sed Bartol. Pisanum Conform. xi., ex quo autem ab anno 1631. urbs est facta juris Gallici, ad Provinciam S. Bonaventuræ, al. Burgundiæ pertinuit, cujus in Ecclesia Sacellum extat Principum Achajæ, & Pedemontis cum eorumdem sepulchro: nunc fertur esse Provinciæ Taurinen.
-
(c) Yporien.: Al. Eporedien. vulgo Jurea Episcopatus olim Mediolanensi Archiepiscopo, nunc vero Taurinensi Metropolitano subjecti.
-
(d) Taurinen.: Pedemontii, ac Subalpinæ Regionis Metropolis nunc, & Regiæ Civitatis.
-
(e) S. Mighaelis de Clusa: De quo Monasterio consuli poterit nota (e) ad Bullam 592. Speciali prærogativa &c. Innocentii IV. anno 1254. die 4. Decembris emissam, & in 1. tom. hujus Operis vulgatam p. 767.
-
(f) Guillelmi Abbates: In citata Bulla 592. memorati.
-
(g) Cellæ, ac Ecclesiæ: Sive parvæ, privatæque domus Monachorum, & Capellæ, Oratoriaque a Monasterio segregata.
-
(h) Indulgentia: Incip. Quieti vestræ &c., & Qui postposita vanitate &c. a Gregorio IX., & Innocentio IV. concessa.