Général
-
Alexandre IV (1254-1261)
-
Ut residuum pecuniæ a Wenceslao Bohemiæ Rege pro fabrica Asisiaten. Ecclesiæ S. Francisci legatæ, & apud Comitem de Ardeth depositæ restituant. (Ex Authographo Archivi ejusdem Asisiat. Conventus S. Francisci apud Auctorem Collis Paradisi lib. 1. pag. 80.)
-
Anno 1255. die 19. Martii.
-
1255
-
ALEXANDER &c.
Charissimæ in Christo filiæ ... Comitissæ de Ardeth, & filiis suis Patavien.a Diœcesis Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Ad illa potissime debetis prompti esse, ac faciles, ex quibus præconium humanæ laudis vobis acquiritur, & cultui divino vacantium justum desiderium adimpletur. Sane dilecti filii Custosb & fratres Sancti Francisci Assisiat. Ordinis Fratrum Minorum Nobis exponere curaverunt; quod cum Charissimus in Christo filius noster Rex Venceslaus Boemiæc illustris quamdam summam marcarum aurid; in subsidium operis Ecclesiæ Sancti Francisci pietatis intuitu trasmitteret; Nuntii summam deferentes eamdem propter viarum pericula custodiæ quondam Comitis de Ardethe. Viri tui, filia Comitissa, ipsam fiducialiter commiserunt. Et licet idem Comes partem dictarum marcarum restituerit Fratribus memoratis; eo tamen postmodum viam universæ carnis ingresso, vos de residuo, scilicet quinque marcis auri eis pro vestræ voluntatis libito denegatis satisfacere; quamquam præfatus Comes de hoc sibi per manus tuas, dicta Comitissa, satisfieri mandavit in ultima voluntate. Quia vero dictarum marcarum detentio esse non potest sine nota infamiæ, animarum periculo, & prædicti operis præjudicio manifesto; Nobilitatem vestram attente rogandam duximus, & monendam, in remissionem vobis peccaminum injungentes, quatenus de dictis quinque marcis Nuntiis ipsorum Custodis, & Fratrum sine qualibet difficultate, seu dilatione satisfacere affectu benigno curetis; Ita quod super hoc non literas adjicere, sed vestram sinceritatem possimus exinde dignis in Domino laudibus commendare.
Datum Neapoli xiv. Kalendas Aprilis Pontificatus Nostri Anno primo.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°XXXIV., p.27
-
(a) Patavien.: Al. Batava vulgo Passavv Vindelicæ hodie Bavariæ urbis in finibus olim Norici, nunc Austriæ superioris ad confluentes Oeni fluvii in Danubium sub Salisburgensi Archiepiscopo.
-
(b) Custos: Quo titulo unus Assisiaten. S. Francisci Cœnobii Præfectus condecoratur; aliorum vero Conventuum Guardiani ex Regula S. Francisci nuncupatur.
-
(c) Rex Wenceslaus Bohemiæ: Frater B. Agnetis Bohemæ Clarissæ, qui anno 1253. mense Septembri obierat.
-
(d) Marcarum auri: Quarum valorem legimus apud Glossarium Caroli Fresnensis; nempe semilibra plerumque marca est; nam apud aliquas nationes marca, & libra idem sonat. Hieronymus vero Cardanus Mediolanen. in Practica Arithmeticæ anno 1539. Mediolani cusa cap. 41. 1. tradit Marcam auri, vel argenti continere uncias 8., unciam denarios 24., denarium vero grana 24., sed alibi aliter; tanta est hujus materiæ varietas, cum nec libra ubique sit ejusdem ponderis.
-
(e) Comitis de Ardeth: Conradus Comes de Handek appellatur in 262. epist. Devotionis dilectorum &c. Innocentii IV. anno 1248 die 23. Januarii Fr. Francisco O. M. scripta, & ibi relata to. 1. p. 505.