Général
-
Innocent IV (1243-1254)
-
Ut rata sint, & firma, quæ Procuratores a Card. Protectore Ordinis instituti fecerunt, & sunt facturi pro Fratribus, confirmat. (
Regest. Vatic.ep. 572. Archivum Aracælit. num. 124., & Waddingus in Regesto Pontif. num. 110.) -
Anno 1254. die 3. Aprilis.
-
1254
-
INNOCENTIUS &c.
Dilectis Filiis Ministro a , & Fratribus de Ordine Fratrum Minorum Spoletan. Salutem, & Apostolicam Benedictionem.
Cum a Nobis petitur &c.b Eapropter, dilecti in Domino Filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, quidquid Procuratores a Venerabile Fratre nostro Episcopo Ostien., & Velletren.c, cui cura vestri Ordinis a Sede Apostolica est commissa, instituti pro vobis super vestris negotiis de consensu vestrod hactenus providè fecerunt, vel facient in futurum, ratum, & firmum habentes, id auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis Scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem &c.
Datum Laterani iii. Nonas Aprilis Pontificatus Nostri Anno Undecimo.
-
In eodem modo pro Fratribus Provinciæ Romanæ.
-
Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXL., pp.-720
-
(a) Ministro: Provinciæ S. Francisci, Umbriæque, ad quam spectat Spoletum; aut Guardiane Cœnobii Spoletani.
-
(b) Petitur &c.: Videatur Bulla 4. hujus Pontificis.
-
(c) Episcopo Ostien. et Velletren.: Raynaldo de Comitibus Ordinis Protectore, postea Alexandro IV. nuncupato.
-
(d) De Consensu vestro: Etiam in Bulla
Quanto studiosius &c.dat. anno 1247. men. Augustode SyndicisPontifex ait, illis licere agere secundum dispositionem Ministrorum Ordinis.