« bullarium-franciscanum-904 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Translationem Fr. Joannis Diesten. O. M. de Sambien. ad Lubicen. Ecclesiam a Cardinali Diac. S. Georgii ad Velum aureum suo jussu factam confirmat. (Ex Regesto Vatic. epist. 546. an. 11.)

  •  
    Anno 1254. die 18. Martii.

  •  
    1254


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Venerabili Fratri Johanni de Dist a Episcopo Lubicensi b Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Licet ex illo generali privilegio, quo Beato Petro, & per eum Dominus Ecclesiæ Romanæ indulsit, Episcoporum translatio ad Romanum Pontificem de jure pertineat; nec sit absque ipsius licentia facienda; hoc tamen tunc demum fieri debet, cum urgens necessitas, & evidens utilitas id exposcunt. Sane Nos intellecto, quod Venerabilis Frater nosterc … Archiepiscopus Prusciæ, cui Episcopatum Lubicen. tunc Pastoris solatio destitutum pro sustentatione sua jamdudum commendasse dicimurd, in loco idoneo, ubi residere, ac de proventibus Archiepiscopalibus commode sustentari potest, erexerat Sedem suame; & considerato per hoc prudenter, quod locorum sollicitudines sunt certis imponendæ personis; & locis personarum ministeria providenda, ut ex personarum industria locorum crescat utilitas; & ex opportunitate locorum personis succrescat facultas uberior se in iis, quæ Dei sunt, utilius exercendi; nuper dilecto Filio Nostro P.f Sancti Georgii ad Velum aureum Diacono Cardinali nostras direximus litterasg continentes, ut commendationem hujusmodi, seu concessionem factam ipsi Archiepiscopo revocans te tunc Episcopum Sambiensem, de cujus vitæ integritate, dono scientiæ, ac honestate morum indubitatam fiduciam gerimus, absolveret a vinculo, quo tenebaris Ecclesiæ Sambiensis; ac auctoritate nostra præficeret Lubicensi Ecclesiæ in Episcopum, & Pastorem, plena tibi spiritualium, & temporalium ejusdem administratione commissa, & concessa nihilominus te ad ipsam Lubicensem Ecclesiam licentia transferendi; ac faceret tibi per se, vel alium a Capitulo, & Clero Civitatis & Diœcesis Lubicen. obedientiam, & reverentiam debitam exhiberi; Contradictores per censuram Ecclesiasticam appellatione postposita compescendo. Cum autem idem Cardinalis hujusmodi auctoritate mandati commendationem ipsam, & quamlibet concessionem factam ipsi Archiepiscopo revocans, & te absolvens a vinculo ejusdem Ecclesiæ Sambiensis præfecerit te in Pastorem, & Episcopum ejusdem Ecclesiæ Lubicensish; prout in ipsius Cardinalis litterisi super hoc confectis plenius continetur. Nos tuis supplicationibus inclinati, quod ab eodem Cardinali super hoc factum est, gratum, & ratum habentes id auctoritate Apostolica confirmamus, & præsentis scripti patrocinio communimus; supplentes de plenitudine potestatis defectum, si quis extitit in hac parte; ac tenorem litterarum ipsarum præsentibus de verbo ad verbum inseri facientes, qui talis est:

    “Venerabili in Christo Patri, Fratri Johanni de Diest Ordinis Minorum Dei gratia Episcopo Sambiensi Petrus miseratione Divina Sancti Georgii ad Velum aureum Diaconus Cardinalis salutem in Domino. Precibus magnifici Principis Domini Willelmi Regis Romanorumj illustris Sedis Apostolicæ providentia condescendens, ac intendens consideratione ipsius se vobis exhibere munificam, direxit nobis litteras in hunc modum.

    Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei dilecto Filio Petro Sancti Georgii ad velum aureum Diacono Cardinali Salutem, & Apostolicam Benedictionem. Cum Venerabilis Frater noster &c. k

    “Nos igitur hujusmodi auctoritate mandati commendationem, seu concessionem de dicto Episcopatu factam, eidem Archiepiscopo revocantes, absolvimus vos a vinculo, quo tenemini Ecclesiæ Sambiensi, & præficimus Lubicen. Ecclesiæ in Episcopum, & Pastorem, plenam vobis spiritualium, & temporalium administrationem ipsius Lubicensis Ecclesiæ committentes, transferendi Nos ad eam vobis nihilominus licentiam concedendo. In cujus rei testimonium præsentes litteras fecimus sigilli nostri munimine roborari. Datum Romæ vii. Idus Martii Anno Domini mccliv.

    Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ confirmationis infringere, vel ei ausu &c.

    Datum Laterani xv. Kalendas Aprilis, Pontificatus Nostri Anno Undecimo.


  •  
    In eumdem modum Archiepiscopo Bremen. usque ad illa verba: gratum & ratum habentes id auctoritate Apostolica duximus confirmandum. Quocirca Fraternitatem tuam rogamus, & monemus attente mandantes, quatenus præfatum Episcopum, cujus Metropolitanus diceris, habens pro nostra, & Apostolicæ Sedis reverentia propensius commendatum, eumdem tanquam Suffraganeum tuum charitative, ac honeste studeas pertractare. Datum &c. ut supra. (Ex cit. Regesto Vatic. epist. 549. an. 11.)In eumdem modum Capitulo Lubicensi, & Clero Civitatis, ac Diœcesis Lubicen. usque ad illa verba: duximus confirmandum. Quocirca Universitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus præfatum Episcopum recipiatis benigne, ac honeste tractantes ei tamquam Patri, & Pastori animarum vestrarum plene ac humiliter intendatis, & exhibeatis eidem obedientiam, & reverentiam debitam, & devotam, ejus salubria monita, & mandata suscipiendo, devote, ac irrefragabiliter observando: alioquin sententiam, quam ipse rite tulerit in rebelles, ratam habebimus, & faciemus auctore Domino inviolabiliter observari. Datum &c. ut supra.In eumdem modum Populo Civitatis, & Diœcesis Lubicen. usque ad illa: irrefragabiliter observando. Datum &c. ut supra.

  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°DXXIX., p.712

  •  
    (a) Fr. Johanni de dist.: In hujus Pontificis epistolis sæpissime memorati.
  •  
    (b) Episcopo Lubicensi: In Holsatia, inferiorique Saxonia sub Archiepiscopo Bremensi ex alias dictis.
  •  
    (c) Ven. Frater noster ....: Albertus, de quo non semel, & cumulate a nobis actum est.
  •  
    (d) Commendasse dicimur: Anno 1247. die 7. Septembris, ut ad epistolam Cum venerabilis Frater &c. supra die 4. Martii relatam, annotatum est.
  •  
    (e) Erexerat sedem suam: Rigæ in Livonia, ut ad prædictam epistolam Cum venerabilis &c.
  •  
    (f) Filio nostro P.: Petro Capoccio Rom. ut alias.
  •  
    (g) Nostras direximus litteras: Hoc anno die 4. Martii supra vulgatas.
  •  
    (h) Ecclesiæ Lubicensis: Hoc anno, & mense die 9., ut infra.
  •  
    (i) Ipsius Cardinalis litteris: Quæ mox subduntur.
  •  
    (j) Willelmi Regis Romanorum: Cui præfatus Fr. Joannes Diesten. erat Capellanus, & Consiliarius ex Krantio in Metropol. lib. 8. cap. 17., ubi & encomium ei struxit.
  •  
    (k) Frater noster &c.: Ut supra ad diem 4. Martii hujus anni.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152364 (bullarium-franciscanum-904), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/152364 (mise à jour : 15/12/2020).