« bullarium-franciscanum-781 »


Général

  •  
    Innocent IV (1243-1254)

  •  
    Jubentur examinari miracula B. Simonis de Collazzone Ord. Minor. (Ex Regesto Vatic. epist. 331., & Waddingo in Annal. Minor. ad ann. 1252. num. 18.)

  •  
    Anno 1252. die 24. April.

  •  
    1252


  •  

    INNOCENTIUS &c.

    Venerabilibus Fratribus Spoletano a , & Eugubino b Episcopis, & dilecto Filio Abbati de Ferentillo Salutem, & Apostolicam Benedictionem.

    Ex parte dilectorum Filiorum Potestatis, & Communis Spoletan. Nos noveritis accepisse, quod piæ memoriæ Simonc Ordinis Fratrum Minorum, qui degens olim in Mundo magnis pollebat meritis apud Deum, nunc vivens in Cælo tot apud homines dicitur coruscare miraculis; ut ejus Sanctitas apertis indiciis comprobetur; & inter alios Sanctos dignum sit ejus suffragia invocare. Quare Nobis iidem humiliter supplicarunt, ut super miraculis, quæ per eum Dominus operatur, testimonia recipi faceremus. Verum quia in tam sancto, & pio negotio est cum maturitate plurima procedendum; Nos de circumspectione vestra plurimum in Domino fiduciam obtinentes mandamus, quatenus ascitis vobis viris Religiosis, & Deum timentibus, si adeo super publica fama in partibus illis invaluit, quod vobis, & eisdem Religiosis inquirendum de ipsius vita, & miraculis videatur, per Testes idoneos, quos secundum Interrogatoria, quæ sub Bulla nostra transmittimusd, examinari præcipimus de virtute morum, & veritate signorum, operibus videlicet, & miraculis dicti Simonis diligenter, & sollicitè inquirentes, Nobis, quæ inveneritis, sub sigillis vestris fideliter transmittatis; ut opportuno tempore in negotio procedamus, prout secundum Deum viderimus faciendum: Alioquin negotio supersedeatis eidem. Quod si non omnes &c.

    Datum Perusii viii. Kalendas Maii Pontificatus Nostri Anno Nono.

    Testes legitimos, quos super Vita, & Conversatione, ac miraculis recolendæ memoriæ Fratris Simonis Ordinis Minorum Fratrum debetis recipere, prius ab eis præstito juramento, diligenter examinare curetis; & de omnibus, quæ dixerint, interrogetis eosdem; quomodo sciunt; quo tempore; quo mense; quo die; & quibus præsentibus; quo loco; ad cujus invocationem; & quibus verbis interpositis; & de nominibus illorum, circa quos miracula facta dicuntur; & si eos antea cognoscebant; & quot diebus ante eos viderunt infirmos; & quanto tempore fuerunt infirmi; & quanto tempore visi sunt sani; & quo loco sunt oriundi; & interrogentur de omnibus circumstantiis diligenter; & circa singula Capitula fiant, ut expedit, omnes questiones prædictæ; & sic series Testimonii, & verba Testium fideliter redigantur in Scriptis.

    Datum Perusii x. Kalendas Maiie Pontificatus Nostri Anno Nonof.


  •  
    Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, tomus I ab Honorio III ad Innocentium IIII, Rome, 1759, n°CDVI., p.607

  •  
    (a) Spoletano: Bartholomæo ante annum 1250. assumpto, de quo Ughellus tom. I. Ital. sac.
  •  
    (b) Eugubino: Jacobo, qui ab anno 1246. usque ad annum 1258. sedit ex Ughello tom. I. Ital. sac.
  •  
    (c) Simon: De progenie Comitum Collazonis Diœcesis Tudertinæ Oppidi an. 1240. Spoleti defunctus; de quo Waddingus ad eum annum n. 6. & seqq., atque alibi.
  •  
    (d) Transmittimus: Nempe Testes legitimos &c., ut sequitur.
  •  
    (e) x. Kalendas Maii: Cum ista formula de Testibus interrogandis non ex Regesto Vatic., sed ex processu asservato Spoleti apud nostros PP. Minor. Convent., in quorum æde jacent Beati reliquiæ, teste Waddingo in Annal. ad ann. 1240. num. 6., desumpta sit; error irrepsit in diem mensis, legendumque viii. Kalendas Maji; quo die datæ sunt primæ de hac causa litteræ Pontificis: non enim prius dedit formulam de Testibus, & postea litteras pro cognitione causæ; sed eodem tempore litteras cum formula; ut ipse Pontifex in litteris testatur inquiens: secundum interrogatoria, quæ sub Bulla nostra transmittimus: nisi sit error apud Waddingum; & in litteris sit reponendum x. Kalendas Maji, ut in formula.
  •  
    (f) Has litteras, & formam citat Pontifex in aliis suis incip. Litteras nostras &c. dat. die 10. Julii hoc eodem anno in eadem causa.

Informations

Acte

bullarium-franciscanum admin (IRHT), dans  Bullarium Franciscanum

Bullarium Franciscanum romanorum pontificum, dir. I. Heullant-Donat, éd. électronique TELMA (IRHT), Orléans, 2021 [en ligne], acte n. 152241 (bullarium-franciscanum-781), http://telma.irht.cnrs.fr/chartes/bullarium-franciscanum/notice/152241 (mise à jour : 15/12/2020).